Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

19feudum improprium est (b), tum quoque quia decretum citatum, cum si-lio prohibeat haereditatem allodialem repudiare & feudum retinere, agna-tis vero permittat illam repudiare, & hoc tamen retinere, de eadem feudispecie loquitur, ceu patet ex particula adversativa: vero in decreto cit. ob-veniente, quae ex sui natura inducit repetitionem qualitatum & conditio-num praecedentis dispositionis in sequentem. Praesertim cum de eodem,quod filius repudiatâ patris haereditate allodiali retinere nequit, dicatur,quo repudiato ad agnatos pertinebit, & in II. f. 51. §. 4. adhuc clarius dis-ponatur: filius non potest recusare haereditatem patris absque feudo, propin-quus autem potest. Ergo si decretum cit. intuitu filiorum de feudo haere-ditario intelligendum foret, etiam intuitu agnatorum de tali interpretarideberet: sed agnatos feudum haereditarium repudiato ultimi vasalli allodioretinere non posse, dubium non patitur, quia agnati aeque ac filii ultimivasalli in feudo haereditario succedunt, sicut in allodio, adeoque jure hae-reditario, per consequens quam parum haeres allodialis partem haeredita-tis allodialis adire, & partem repudiare potest, tam parum quoque licebitagnato repudiare allo dium, & feudum haereditarium retinere. Decretumcitatum igitur cum agnatis permittat, repudiato allodio feudum retinereintuitu horum non de haereditario, sed de feudo ex pacto & providentiamajorum loqui oportet. Ergo cum quoque decretum cit. intuitu filiorumde eadem feudi specie, ac etiam intuitu agnatorum juxta superius dictainterpretandum sit, etiam intuitu illorum tam parum, ac intuitu horumad feudum haereditarium restringi poterit, sed ad feudum ex pacto & pro-videntia majorum extendi debet.(b) Etenim ex his, quae forte uno alteriove cosu accidere possunt, Jura non constituuntur. L. 4ff. de legib., nam ad ea potius debet aptari jus, quae & frequenter & facile, quam quae perrarieveniunt. L. 5. ff. eodem. Quod enim semel aut bis existit, ut ait Theophrastus, praetereunt le-pislatores. L. 6. ff. eodem. In legibus feudalibus longobardicis autem feuda propria suntfrequentiora, & non nisi perraro de impropriis mentio sit. Quidquod feudistae commu-niter tradunt, feuda haereditaria longobardis fuisse ignots. Et licet hoc ultimum non su-stineamus, nihilominus tamen verum est, jus feudale longobardicum non nisi bina vice defeudis hæreditariis mentionem facere, scilicet in II. f. 26. §. pen. & II. f. 41§. XVI.Nulla adaequatior textûs II. f. 45. ratio esse potest, quam quod descen-dentes beneficio patris & quidem titulo universali succedant.eudistae, qui textum II. f. 45. non de haereditario, sed de feudo expacto & providentia majorum intellectum volunt, miras producunt hujusC 2