1§. XIV.Agnato ultimo vasallo autem non NISI TITULO UNIVERSALI succedunt,quin tamen successio talis ex titulo UNIVERSALI & PARTICULARImixta implicet.Leges feudales (a) vasallo prohibent feudum sine agnatorum consensualienare, & quidem ita, ut si alienatio sine horum consensu celebratafuerit, his permittant, illud eveniente successionis casu revocare. Exindesequitur, vasalli ultimi agnatos, tanquam primi acquirentis descendentes, res-pectu hujus licet titulo universali, respectu vasalli defuncti tamen titulononnisi particulari succedere. Quod autem successio talis ex universali,& simul particulari titulo mixta non implicet, illustratur argumento a fi-deicommissis desumpto: Etenim haeres fideicommissarius respectu fideicom-mittentis titulo universali, & respectu haeredis fiduciarii titulo particularisuccedit in sideicommisso. Diximus: respectu fideicommittentis titulo univer-sali, nam licet haeres fideicommissarius fideicommissum ex haeredis fi-duciarii manibus accipiat, revera tamen est haeres fideicommittentis,senatusconsulto trebellianico enim placuit, ut actiones, quae in haeredem, hae-redibusque dari solent, eas neque in eos, neque his dari, qui fidei suae com-missum, sicuti rogati essent, restituissent, sed his & in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuiset (b). Diximus porro: respectu haere-dis fiduciarii particulari titulo, enimvero quod hic restituit fideicommissa-rio haeredi, quasi creditori restituit, non enim hoc propriae liberalitatis be-neficium est: quid enim, quod de suo videatur reliquisse, qui, quod relinquit,omnino reddere debuit (e). — Posset equidem exinde in contrarium sic ar-gumentari: ideo quia primus fideicommissum constituens hoc pro omni-bus suis descendentibus constituit, restitutio illius per descendentes primigradûs cæteris ulteriorum graduum facta non propriæ liberalitatis benefici-um est, & hinc non universali, sed particulari titulo peragitur, eaque decausa, cum pater filio haerede instituto, ex quo tres habet nepotes, fideicom-misit, ne feudum alienaret, & ut in familia relinqueret, & filius decen-dens... cum duos exhaeredavit, unum haeredem instituit, fundum extra-neo legavit, putat Marcellus, posse EXILAREDATOS petere fideicommissum (d).Ergo.(a) II. f. 39. II. f. 26. §. ritius. & II. f. 8. §. 1.(b) L. 1. §. 2. ff. ad serm. trebellian. inde testator eum quoque, cui aliquid restituitur,poteſt rogare, ut id rursum alii aut totum, aut partem, vel etiam aliquid aliud reſticuat. §.11. inst. de fideicommiss.(c) L. 67. §. 1. ff. de legas III.(d) L. 114. §. 15. & 16. ff. de leg. I.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten