Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16"pora, atque adeo credidisse decretum II. f. 45. & 51. §. 4. loqui de illis feudis, quae"primo acquirenti vasallo jure perpetuo in posteros omnes durature essent collata: non au-tem de his. quae essent personalia, in quibus tamen vivo patre, dominus ex nova & singu-lari gratia filio prospexisset de successione. Quo rerum statu primum genus appellare pos-"semus feuda perpetuaria.: alterum personalia aut temporalia. In primo liberi aut posteriomnes causam debent successionis patri, avo, majoribus eorumque providentiae: non autem in altero, ubi successio provenit a Domini solius benevolentia singulari. Cum igitur in primitantum feudi genere gratia debeatur patri; in altero autem Domino soli: Jam num facile"patet, quare decretum II. f. 45. 51. 4. obligatos velit liberos ex facto patris; non"autem in ultimo. Sed quorsum dilabor? Scilicet parum abest, quin fiam nunc & ego"pileanus, quem principio tantopere impetii adversis argumentis. Neque enim novi Docto-"rem, qui ante nos pileanorum sectam adjuverit a nobis allatis conjecturis. Quæ, si veræ" sint, uti veras esse feudorum ratio ostendit veterrima, tunc pileani omnino aliorum sen-tentiis debent anteferri. Neque porro a nobis re differunt, sed verbo tantum. Quoniam"illa feuda, quæ decretum II. f. 45. 51. §. 4. tangit, hæreditaria salutant, quæ nos habe-mus nihilominus pro pactionatis, sive, ut mollius loquar, pactitiis.§. XIII.Continuatio.i prima investitura primo acquirenti ejusque Descendentibus primi gra-dûs plus juris non tribuit, quam promissio feudi tanquam titulus complec-ritur, investitura ulterior renovata renovanti, primi acquirentis filio, ejusquedescendentibus ulterioris gradûs plus juris, quam in promissione feudiprimo acquirenti, hujusque toti descendentiae in infinitum acquisitum est,eo minus tribuere poterit, cum investiturae renovatio nequidem tanquamtraditio feudi (a), sed solummodo tanquam actus solennis ad mutuas interDominum & vasallum subsistentes obligationes, & hac ratione nexum feu-dalem conservandum introducta sit. Descendentes ex filio primi acqui-rentis debent itaque sicut & hic omne jus suum in feudo, per consequens& jus succedendi ex promissione feudi primo acquirenti facta derivare,ideoque & illos in casu, quo primus acquirens, ejusque filius ante impe-tratam primam investituram praedefuncti sunt, eodem jure ac hunc (fili-um primi acquirentis) actione personali ad investituram feudi promissiimpertiendam Dominum convenire posse, feudistae unanimiter tradunt.Quemadmodum igitur omne jus filio primi acquirentis ex feudi promis-sione competens, consequenter & jus succedendi titulo universali ab illoacquiritur (§. praeced.): ita & idem intuitu descendentium ex filio primiacquirentis in infinitum dicendum est.§. XIV.(a) Eo quod tam successor feudalis ob mutatam vasalli personam, quam feudi posses-sor ob mutatam Domini personam investituram renovant ab ante modo jus in re habet,consequenter traditione nequaquam indiget.