in re dominii — si accedat titulo ad servitutem constituendam habili,servitutis - si accedat titulo injusto, & nullo, nullum Jus in re trans-fertur, nam nunquam nuda traditio transfert dominium; sed ita si aliquajusta causa praecesserit, propter quam traditio sequeretur (a). QuidquidJuris in re per traditionem constituitur, debet itaque illi, cui res tradi-tur, ex ipso titulo per modum Juris ad rem ab ante acquisitum esse. Er-go & quidquid juris in feudo per investituram primo acquirenti, ejus-que descendentibus constituitur, debet illi & his in promissione feudi tan-quam titulo per modum Juris ad rem acquisitum esse, consequenter &jus succedendi in feudo, omnibus à primo acquirente descendentibus com-petens, debet in promissione feudi tanquam titulo per modum Juris ad remradicatum & fundatum esse. Hinc quoque non solum primum acquiren-tem, cui feudum a domino promissum est, sed et omnes ejus descenden-tes, si investitura viventi primo acquirenti nondum fuerit concessa, habe-re actionem personalem contra dominum ad feudi promissi investiturampetendam, apud omnes expedita res est. Causam feudi promissionem con-cernentem, non feudalem sed allodialem esse, tyrones juris feudalis no-runt (b). Ergo & quidquid juris primus acquirens sibi & suis descen-dentibus in prima feudi promissione acquisivit, jure non feudali, sed allo-diali acquisitum esse, prono fluit alveo: sed jus succedendi, descendenti-bus primi acquirentis competens, hisce in prima feudi promissione quae-situm esse, supra dicta commonstrant; ergo & hoc origine tenùs jure nonfeudali sed allodiali acquisitum esse necessario sequitur. Sicuti igitur des-cendentes, cunctique haeredes in re quavis allodiali, quam defunctus sibi& suis descendentibus & haeredibus acquisivit, titulo non particulari, seduniversali succedunt: ita quoque jus succedendi in feudo descendentibusprimi acquirentis non tantum simpliciter per modum beneficii primi ac-quirentis, sed usque ad eo titulo universali (c) competere debet,§. III.(o) L. 31. pr. ff. de acquir, rer. Domin.(b) Causa feudalis enim definitur, quod sit illa, quæ concernit jura & obligationesvel domini & vasalli, vel vasallorum inter se intuitu feudi constituti.(c) Utur paradoxa videatur haec doctrine, nova tamen non est. Enimvero J. P. LUDE-WIG in dissert. inaug. de obligat. successionis in principatus & clienteles. Cap. 5. §. 7. lit.mm. refert: "Pileani omne feudum pro haereditario habent intuitu liberorum, quibus ali-ter in feudum sequi non liceat, nisi jure haereditario, adeoque nesciunt illi pactionatum," sive ex pacto & providentia, nisi forte liberi principio statim investiturae nominentur, sint."que propterea similes investitis simultanee. Ut adeo tunc locus esse nequear decreto II. f."45. & 51. §. 4. quoniam ita liberi ex pacto & providentia domini succedere videantur"in feudum non decessoris, licet patris, beneficio, causa, voluntate". Huic dein sub lit." an. addit "Quod, qui recte expenderit, is facile intelliget, pileanos ad sua respexisse tem-* pore
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten