Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

14siquis filium vel ex eo nepotem, neptemve in potestate habeat: quia filiusgradu praecedit, is solus jura sui haeredis habet, quamvis nepos quoque &neptis ex eo in eadem potestate sint. Sed si filius ejus eo vivo moriatur,aut qualibet alia ratione excat de potestate ejus, incipit nepos, neptisve inejus locum, succedere, & eo modo Jura SUORUM haredum QUASI AGNA-TIONE nanciscuntur (b). Ex quo apparet, quod etiam de jure civili nepos in Casu praedefuncti patris non hujus, sed avi beneficio succedat, ideo-que & Julianus ait, si pater me exhaeredavit, avus meus patrem meum...Si antea pater decessisset, postea avus: dicendum est, nihil mihi nocere pa-tris exhaeredationem ad avitorum libertorum bona (c). Et nihilominus ta-men nepos, si ejus pater avum supervivat, non bujus, sed illius beneficiode jure civili succedit: cautum enim est, nepotem, si a patre sit exhaere-datus ab avo non sit: non solum à libertorum paternorum bonis, verumetiam ab avi quoque excludi debere, quia PER PATREM AVITOS LIBERTOS CON-SEQUITUR (d). Ergo etiam licet vigore textus cit. I. f. 14 §. 1. neposin Casu praedefuncti patris sui non per illius, sed avi investituram, ideo-que non illius, sed hujus beneficio succedat, inde inferri non poterat, quodnepos etiam in Casu, quo ejus pater avum supervivit, non illius, sedbugus beneficio succedat, sed e contrario dicendum est, quod hoc Casu nonavi, sed patris beneficio ad successionem veniat, quia hoc Casu per patremavitos libertos (avitum feudum) consequitur.(b) §. 2. inst. de exbæred. liber. L. 13. ff. de injust. rupt, irrit,(c) L. 10. §. 1. ff. de bonis libert.(d) L. 10. cit. ubi in fine porro additur: si pater me exhæredavit, avus meus patremmeum, & prior avus decesserit; ab utriusque libertis repelli me, dicendum erit.§. XII.Imo descendentes primi acquireatis huic titulo universali succedunt.Quia Constitutio feudi involvit Jus in re, hinc ad eam requiri pro-missionem feudi, tanquam titulum, & investituram tanquam traditionem(supra §. III. lit. a) notavimus. Causa primaria & principalis translatio-nem Juris in re in se continens semper est titulus, traditio vero nonnisi tanquam solennitas legalis considerari debet, quae de se & ex pro-priis viribus plus juris non tribuit, quam titulus complectitur, & ideonon nisi secundum naturam hujus, tanquam causae principalis, operatur,scilicet traditio, si accedar titulo ad transferendum dominium habili, jus