§. XI.Nec obstat I. f. 14. §. 1.Sententia opposita, quod descendentes non patris, ultimi vasalli, sedprimi acquirentis beneficio in feudo succedant, a cunctis fere traditur feu-distis, innitentibus textui I. f. 14. §. 1, qui ita habet: Si Capitanei velvalvasores majores vel minores investiti fuerint de beneficio, filii vel nepo-tes ex parte filiorum succedunt. Si vero unus ex his filiis, vel nepotibussine descendentibus masculini sexus haeredibus mortuus fuerit, PRAEDICTI FRA-TRES VEL NEPOTES PER INVESTITURAM PATRIS & AVI IN BENEFICIUM SUCCE-DUNT. Cum igitur hîc dicatur, nepotes per investituram patris & avisuccedere, inferunt, quod hi etiam beneficio avi primi acquirentis succe-dere debeant, ideoque generatim descendentes non patris, sed primi ac-quirentis beneficio ad successionem feudalem veniant. Verum illatio haecex textu illo minime deduci potest: textus enim inquit: praedicti fratresvel nepotes per investituram patris & avi in beneficium succedunt. Prae-dicti hi fratres vel nepotes sunt illi filii vel nepotes ex parte filiorum, quiprimo acquirenti succedere dicuntur. Ut vero nepotes ex parte filiorumprimo acquirenti avo succedere possint, necessario praesupponi oportet,filios, ex quorum parte nepotes descendunt, praedefunctos esse, antequamsuccessio per mortem primi acquirentis avi devoluta fuerit, quia si exi-stant primi acquirentis filii, ejus nepotes succedere nequeunt, mortuo enimco, qui beneficium tenebat, prima Causa liberorum est (a). Sed filii, ex quo-rum parte nepotes descendunt, si ante successionem per mortem primiacquirentis delatam praedefuncti sint, investituram suscipere non possunt,ergo & de nepotibus, qui ex illorum filiorum parte descendunt, verifi-cari non poterit, quod ex illorum investitura avo succedant. Hinc verbatextûs cit: trædicti fratres vel nepotes per investituram patris & avi inbeneficium succedunt, aliter interpretari nequeunt, nisi ita, quod praedictifratres per investituram patris, utpote primi acquirentis, & nepotes obpraematuram patris sui mortem immediate per investituram avi in bene-ficium succedant. Exinde autem, quod nepores in Casu, quo illorum pa-ter ante avum praemoritur, per investituram avi, ideoque & hujus bene-ficio succedant, nullatenus inferri poterit, nepetes semper non solius patris,sed avi beneficio succedere, nam textus cit. pro hoc casu nihil aliud, acin simili casu de jure civili obtinet, definit: etenim bi, qui in sui haeredislocum succedunt, QUASI AGNASCENDO fiunt parentibus sUI haeredes. Ut ecce,B(a) II. f. 11. pr.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten