12liber est, ergo vasallum illud ineundo, & hos procreando his praestare be-neficium, in aprico est (§. VI.). Ex quo haec se sistit sequela: Descen-dentes ultimi vasalli jus succedendi in feudo habent ex jure sanguinis, &hoc acquisiverunt per procreationem in justo matrimonio: sed hanc ha-bent beneficio patris ultimi vasalli, ergo & jus succedendi in feudum be-neficio hujus non possunt non habere. Sequelam hanc non tantum legi-tima haec argumentatio, sed & notum illud principium philosophicum:causa causae est causa causati specialiter adhuc corroborat, siquidem causasuccessionis feudalis est jus sanguinis, causa hujus vero est procreatio exjusto matrimonio, sed haec involvit beneficium patris, ergo & causatumscilicet successio absque beneficio patris non poterit concipi.§. X.6). Ag. II. f. 29.Sicuti vasallo liberum est matrimonium inire, & descendentes in eo pro-creare vel non: ita quoque ab hujus, si matrimonium ineat, arbitrio de-pendet, num sponsae suae, suisque futuris liberis jura conjugis, ac libero-rum legitimorum intacta relinquere, num vero eam malit hic desponsarelege: ut nec ipsa, nec filii ejus amplius habeant de bonis paternis, quamdixerit tempore sponsaliorum: verbi gratia decem libras, vel quantum vo-lucrit dare, quando eam desponsavit, quod mediolanenses dicunt acciperematrimonium ad morganaticam: alibi lege salica. Si hic filiis ex ea sus-ceptis decesserit, isti in proprietatem non succedunt, aliis extantibus, sed necin feudo etiam aliis non existentibus: qui licet legitimi sint, tamen in be-neficio minime succedunt (a). Matrimonium hocce ad morganaticam invol-vit pactum super feudo dispositivum, & quidem liberos a successione feu-dali exclusivum. Potestas illud ineundi vasallo non minus libera est, acetiam facultas super feudo novo in praejudicium descendentium disponendiprimo acquirenti — & facultas super allodio in praejudicium suorum hae-redum disponendi cuivis possessori allodiali competit. Unde sic infertur:Ideo quia primus acquirens super feudo novo, & quivis possessor allodi-alis super allodio in praejudicium suorum Descendentium disponere potesthi in feudo novo aeque, ac in allodio illius & resp: hujus beneficio succe-dere dicuntur, si ille & resp. hic nullam in horum praejudicium feceritdispositionem; ergo & cujusvis vasalli descendentes debent beneficio illiusin feudum succedere, si is in horum praejudicium non contraxit matri-monium ad morganaticam hos a successione feudali excludens.§. XI.(*) II. f. 29.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten