tum omne genus denotat largitionis & liberalitatis (d), ergo & beneficiumproprie esse debet, quod nulla necessitate juris, flicii sed sponte praestatur,quod si non praestetur, nulla reprehensio est, etsi praestetur, plerumque lausinest. Ideoque & CLLSUS (e) id, quod dare se Caesar promiserat, nuncu-pat beneficium, nec non juxta PAULUM (f) commodans commodando bene-ficium commodatario tribuit, ac denique secundum MARCELLUM (g) Do-minus servum manumittens huic beneficium praestat. Atqui jus succedendiquod filius primi acquirentis retinendo feudum, ejusque investituram re-novando Descendentibus acquirit, his nulla necessitate juris vel officii, sedsponte tribuit, & si etiam illud non acquireret, tamen ab his reprehendinon posset (§. III). ergo & hi jus suum succedendi in feudum tanquambeneficium illius (filii primi acquirentis & respective patris) venerari de-bent. Quidquid dictum de filio primi acquirentis, de hujus nepotibusintuitu suorum descendentium in infinitum propter identitatem ratio-nis repetendum est, quia nepotes tam parum, ac filii primi acquirentissunt successores feudales necessarii, & quoties feudum paternum retinent,& intuitu hujus investituram renovant, toties agunt libere nulla necessita-te juris coacti. Per consequens feudum paternum retinendo & patris in-vestituram renovando, ac hac ratione suis Descendentibus jus successionisacquirendo his idem praestant beneficium, quod primi acquirentis filius suisDescendentibus, id est: nepotibus praestitit. Conclusio inde manet indu-bitata, quod Descendentes beneficio ascendentium, & filius beneficio patrisin feudum semper succedat.(d) LUDEWIO de jur. elientel. sect. 1. Cap. 4. §. 4. lit. m. Num. 1.(e) L. 191. de reg. jur.(f) L. 17. §. 3. ff. commod. vel com.(g) L. 3. in fin. ff. de obseq. parent. & patron.§. VII.3). arg. II. f. 31. & II. f. 26. §. si vasallus culpam.Doctrina isthæc in ipſis adeo legibus feudalibus fundatur: enimvero hænonnulla intuitu Descendentium ultimi vasalli aliter ac intuitu agnatorumdeciderunt. sic vasallus delictum feudale, poena privationis notatum, com-mittens non tantum sibi, sed & omnibus suis Descendentibus nocet, itaut non tantum ipse, sed & hi in perpetuum feudo priventur: econtra
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten