§. V.Quod Confirmatur 1. ex notione Beneficii in sensu MORALI sumpti.eneficium in sensu morali sumptum est actus omnis, quo ad bonum quod-dam animi vel corporis AUT FORTUNAE ALTERIUS GRATIS QUID CONFERIMUS,aut malum quoddam avertimus vel depellimus (a). Essentia beneficii con-sistit itaque in eo, quod 1. ad bonum alterius fortunae, & quidem 2. gratisac sponte quid conferatur. Perconsequens Filius primi acquirentis cumfeudum ad se devolutum ante susceptam investiturae renovationem in prae-judicum suorum descendentium repudiare §. III., & hac ratione impedirepossit, quo minus hi ad feudi successionem veniant, retinendo feudum,illiusque investituram renovando, suis descendentibus acquirit jus succesdendi, quo non gauderent, si iste feudum repudiasset. Ergo illum perinvestiturae renovationem ad horum fortunam quid conferre, imprimis e-videns est. Dein etiam filius primi acquirentis nullo juris vinculo obstrin-gitur ad investituram renovandam, & per hanc descendentibus suis suc-cessionem acquirendam, nec quoque pro ipsa investiturae renovatione, &acquisitione juris succedendi ab his quidquam lucri recipit. Ergo etiam,quidquid ad horum fortunam confert, sponte ac gratis praestat. Hinc perse fluit filium primi acquirentis suscipiendo investituram renovatam, &per eam suis descendentibus jus successionis acquirendo, his praestare be-neficium in sensu morali sumptum:(a) WOLFF Instit. jur. nat. & gent. §. 471, nam beneficium nihil aliud est, quam bene-vola actio tribuens gaudium capientibus, capiensque tribuendo, in id, quod facis prona, &sponte sua parata, ut ait SENECA. II. f. 23.§. VI.2. ex Notione BENEFICII in sensu juridico sumpti.ec aliud dici potest, si beneficium in sensu juridico acceptetur; etenimdona proprie sunt, quae nulla necessitate juris, officii, sed sponte praestantur,quae si non praestentur, nulla reprehensio est, et si praestentur, plerumque lausinest (a). Donum vero dici a donando, testatur ULPIANUS (b), & donare estliberalitatem, & munisicentiam exercere (c): sed beneficium universim sump-tum(a) L. 214. ff. de Verb. signif.(b) L. 104. eodem.(c) L. 1. pr. ff. de donat.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten