agnatis nihilominus successio feudalis tali in casu manet salva (a). si ad-mittatur Descendentes beneficio patris in feudum succedere, haec decisioest justissima, nam transeunt adversus haeredes poenae bonorum ademptionis,si lis contestata & condemnatio fuerit secuta (b): sin vero descendentes nonbeneficio patris, sed sicuti agnati beneficio primi acquirentis in feudum succede-rent, nulla plane posset dari ratio, cur in casu, quo vasallus delictum feu-dale committit, ejus descendentes deterioris conditionis sint, quam agnati,si quidem in tali casu illi aeque ac hi contra paenam privationis tuti essedeberent propter vulgatam juris regulam: non debet alteri per alteruminiqua conditio inferri (c). Quidquod praefata decisio feudalis foret ini-quissima, cum non tantum jus naturae dictitet, sed & imperator ARCADIUS& HONORIUS (d) expresse sanciverint, ibi esse paenam, ubi & noxia est,propinquos, notos, familiares procul á calumnia removebimus, quos reos scé-leris societas non facit. Nec enim affinitas vel amicitia nefarium crimenadmittunt, peccata igitur suos teneant authores: nec ulterius progrediaturmetus, quam reperiatur Delictum. Ne igitur inferendum sit praedictamdecisionem feudaleui sine ratione sufficiente aliud pro descendentibus, &aliud pro agnatis statuisse, illamque, in quantum Descendentes vasalli de-linquentis concernit, iniquissimam fore, per necessariam consequentiam con-cedi oportet, Descendentes non sicuti agnatos beneficio primi acquirentis,sed beneficio patris ultimi vasalli in feudum succedere.(a) II. f. 31. ubi: vasalli feudum Delinquentis, licet ad agnatos quandoque persineat, filiustamen ad id nullatenus aspirabit. & II. f. 26. §. si vasallus culpam committat, propter quamfeudum amittere debeat, neque filius neque ejus descendentes ad id feudum revocabuntur, sed agnati-(b) L. 20. pr. ff. de accusat.(c) L. 74. de Regul. jur.(d) in L. 22. C. de pau.§. VIII.4). arg: II. f. 50.successioni feudali proprium est, quod in ea non succedatur secundumgradus proximitatem, sed linealiter, hoc est: siquis habens beneficium qua-tuor superstitibus filiis decedat, & feudum ad unum solum ex divisione de-veniat, & iste superstitibus filiis duobus vel tribus decedat, qui patruelesdicuntur, & ad unum eorum beneficium feudi ex divisione perveniat: &similiter iste superstitibus filiis decedat (qui patrueles dicuntur) ad quorumunun
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
10
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten