3 5cessionem feudâlem (g) & consequenter formam, quam moderna feudaa vetustis germanorum beneficiis habent diversam, in acceptis ferre debentInterim tamen Constitutio isthaec Conradina Successionem nondum in in-finitum extendebat, nam hoc quoque sciendum est, quod beneficium ad veni-entes ex latere ultra fratres patrucles non progreditur Successione secundumusum ab antiquis sapientibus constitutum, licet moderno iempore usque adseptimum geniculum sit usurpatum, quod in masculis Descendentibus novoJure usque in infinitum extenditur (h).A 2§. II.I. inscriptus est, & ita habet: Siquis miles mortuus fuerit sine filio masculo, & nepotem re-liquerit, in beneficium avi in patris vicem succedit, & si haeredem & Fratrem reliquerit, in be-neficium patris ipse succedit, & si filius fratris mortuus fuerit, frater patris in beneficium avidefuncti succedit. Verum communis fere interpretum opinio est 1.) Autorem hujus textûsnon fuisse LOTHARIUM I. sed LOTHARIUM III., quietiam Constitutionem II. f. 52. tulit,præsertim cum 2.) ex I. f. 1. §. 2. & v. f. 1. indubitatum sit CONRADUM SALICUM Sue-cessionem in feudis primitus introduxisse. — HORNIUS cit. Cap. 1. §. 20. equidem ad 1.)replicat, Authorem hujus textûs debere esse LOTHARIUM I., quia in illo de EUGENIOPapa mentio sit (nam inscriptio textûs cit. ita habet: Imper. Lotharius Eugenio Papæ &universo populo). EUGENIUM quiem non tempore LOTHARII III, sed LOTHARII I. vixisse& Cop. 15. §. 1. opponit ad 2.) se ex Constitutione I. f. 19. conjicere quod haec valvaso-res majores tantum concernerit, & CONRADUS SALICUS eandem in v. f. 1. confirmave-rit, ac ad valvasores minores extenderit. Ast extra dubium est, EUGENIUM Papam, quitempore LOTHARII I. sedem apostolicam condecoravit, ultra annum 827 non vixisse, perconsequens & hanc Constitutionem, si sub dicto EUGENIO edita esset, ante annum 82debuisse esse promulgatam: Verum hocce tempore beneficia valvasorum etiam majorumnondum successoria fuisse ex eo evincitur, quia talia nequidem fuerunt sub CAROLOCRASSO tempore longo posteriore Sceptrum Imperii tenente; siquidem hicce alias opusnon habuisset in Capitul. de a. 877. Cap. 9. constituere, ut valvasorum tam minorumquam majorum ( id est Hominum) filii ex ipsius concessione, id est ex nova gratia bene-ficiis parentum honorarentur. Hinc ad 1.) HORNIO respondendum, in I. f. 19. circa voca-bulum: EUGENIUS irrepsisse errorem, sicuti talis quoque latet in Constitutione II. f. 52. cujusinscriptio quoque habet: Imperator Lotbarius Eugenio Papae & universo populo, cum tamencertum sit, illam esse latem a. 1127. quo nullus Eugenius Papa vixit. Hinc per se fluitresponsio ad 2.) quod scilicet conjectura HORNII non tantum improbabilis, sed apertetalsa sit, præsertim cum alias feudista in I. f. 1. §. 1. & 2. ubi initia feudorum refert,certe non omisisset DE LOTHARIO I. aeque ac CONRADO SALICO mentionem facere.(g) Constitutio CONRADI SALICI tamen successionem feudalem ad quavis fenda nonextensit, nam de Marchia vel Ducatu vel comitatu vel aliqua regali Dignitate siquis investi-tus fuerit per beneficium ab imperatore, ille tantum debet habere: haeres enim non succeditullo modo, nisi ab imperatore per investituram acquisierit. I. f. 14. pr. Interim tamen dissiterinequit, Constitutionem isthanc CONRADI fuisse in Causa, cur & feuda ejusmodi regalia,tractu temporis ad Hæredes Jure successionis transierint§. II.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
3
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten