§. II.Successio feudalis quam maxime differt a successione civili.successio feudalis equidem non minus legitima est, & jure sanguinis fit,ac etiam successio civilis; ab hac tamen in multis differt: Etenim 1.) jusnovissimum in Nov. 115. ad successionem civilem vocat Descendentes, as-cendentes & collaterales: verum successione feudali in regula neque fruun-tur ascendentes primi acquirentis, quia successionis feuai talis est natura,quod ascendentes non succedant (a); neque etiam primi acquirentis collatera-les, si enim titii avus de novo Beneficio fuerit investitus, Titio sine legi-timo haerede masculo defuncto, ejus feudi successio non pertinet ad ejusdemTitii patruuitu magnum, sed ad prolem ex eo descendentem (b); sed soli des-cendentes primi acquirentis, nam admittuntur, qui quarto gradu sunt remotiab eo, qui id acquisivit, & etiam usque ad infinitum, DUM TAMEN HOSCONSTET AB EO PER MASCULOS DESCENDISSE (c). 2. In successionecivili haeres succedit beneficio ultimi defuncti, & titulo quidem uni-versali, quia nostris videtur legibus unam quodammodo esse personam haere-dis & ejus, qui in eum transmittit haereditatem (d): econtra in successionefeudali collaterales ultimi defuncti, a primo acquirente tamen Descenden-res agnati non illius, sed bujus beneficio & quidem non titulo universali,sed particulari in feudo succedunt, hi enim per investituram primi acqui-rentis firmum jus succedendi acquisivere, quod ultimus vasallus neque tollere, ne-que etiam laedere potest. Horum jus succedendi itaque sub nullo respectua beneficio ultimi vasalli dependet, ideoque I. AGNATUS, ad quem universa baere-ditas pertinet, repudiata Haereditate, feudum, si paternum fuerit, retinere pote-rit, nec de debito haereditario aliquid feudi nomine solvere cogitur (e); ideo-que 2. si vasallus culpam committat, propter quam feudum amittere debe-at, neque filius, neque ejus Descendentes ad id feudum revocabuntur, sedagnati (f); ideoque 3. vasallus meliorem conditionem feudi facere potest:dete-(a) II. f. 50.(b) II. f. 11.(c) II. f. 31.(d) Nov. 48 pr.(⁰) II. f. 45(f) II. f. 26. §. si vasallus culpam &c. & II. f. 31.
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten