2igitur officia non erant successoria, ita nec beneficia, ideoque compilator ju-ris feudalis longobardici in 1 f. 1. §. 1. de feudorum initiis inquit: videa-mus, qualia prius habuerint initia. Antiquissimo enim tempore sic erat inpotestate Dominorum connexum, ut quando vellent, possent aufferre rem à sein feudum datam. Postea vero eo ventum est, ut per annum tantum firmi-tatem haberent. Deinde statutum est, ut ad vitam fidelis produceretur.Sed cum hoc jure successionis ad filios non pertineret, sic progressum est,ut ad filios deveniret, in quem scilicet Dominus hoc vellet beneficium con-firmare. Etenim CAROLUS CRASSUS (c) constituit, ut vassorum, valvasorum-que Filiex ipsius Concessione beneficiis parentum honorarentur, utque fide essui idem adversus homines suos servarent. Hoc itaque tempore bene-ficia ad filios ex ipsius concessione, per consequens non Jure Successionis,sed ex nova gratia perveniebant, & quidem non aliter, ac hodie etiam Muneraoslicialium Principis non Jure Successionis, sed ex nova gratia concedi so-lent filiis Patris bene meriti. Constitutio isthaec Carolina filiis militumbene meritorum tantum tamen profuit, ut sensim in mores abierit, nefiliis beneficia parentum adimerentur, ceu testatur feudista in cit. l. f. 1. §. 1.ubi ita pergit: quod hodie ita stabilitum est, ut ad omnes aequaliter veniat.Hucusque ultra filios caeteri descendentes ulterioris gradûs ad feuda non-dum aspirabant. Quare cum Conradus Romam proficisceretur, petitum esta fidelibus, qui in ejus erant servitio, ut lege ab eo promulgata, hoc etiamad nepotes & filios producere dignaretur, & ut frater fratri sine legitimobaerede defuncto, in beneficio, quod eorum patris fuit, succedat (d).CONRADUS II. condictus SALICUS petito huic annuit, & a. 1037 tulitConstitutionem (e), ut si aliquis miles sive de majoribus sive de minoribusde hoc Saeculo migraverit, filios ejus beneficium tenere; Si vero filios nonhabuerit, & aviaticum ex masculo filio reliquerit, pari modo beneficiumhabeat, servato usu majorum valvasorum in dandis equis & armis suis Se-nioribus. Si vero forte aviaticum ex filio non reliquerit, sed fratrem le-gitimum ex parte patris, & si seniorem offensum habuerit, si vult sa-tisfacere, & miles ejus esse, beneficium, quod patris sui fuit, habeat.CONRADUS SALICUS (f) fuit itaque ille vasallorum Patronus, cui hi Suc-cessio(c) In Capitul. de a. 877. Cap. 9. apud Baluzium tom. 2.(d) Ita in I. f. 1. §. 2.(e) Quæ refertur in v. s. 1.(f) Diſsentit HORNIUS in jurisprud. feud. Cap. 1 §. 20. & 15. §. 1. ubi tradit successio-nem feudalem SUB LOTHARIO I. introductam esse, innititurque textui I. f. 19. QUI LOTHARIO
Druckschrift
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten