28
longissimis literis confabulari, pro copia multiplicis argumenti, sed
curae improvisae sie exaggerantur, ut semestri spatio non fuerim magis
oppressus. Jonas quocum multa mihi communicanda Wittenburgum
proficiscitur hac hora, oecurrunt negotia residua funeti magistratus.
Veniunt literae Vuldenses praeproperum reditum meum postulantes.
Sed quid caetera commemoro idem tempus ingruentia? Tantum est, vix
otium est, ut dicam: Salve Hesse. Cum his scire te summopere volo,
postquam tu reliquisti Italiam, secutus sum ego mense Aprili sequentis
anni, spe otii parandi, quod in hunc usque diem fugit. Reversus
substiti duos menses Babenbergae apud inelytos Fuchsos, deinde Yul-
dam petivi, ubi sedem collocamus nostro consilio *) salutem dictum
erat certis de causis Rubiae patria nostra, in qua profectione, dum
ab itinere parumper huc Erphurdiam deflecto salutandi amicos erga,
in captivitatem deeido. Nam nihil tale cogitanti renunciata alia prae-
tura scholastica, quam sine dedecore contemnere, sine gravi incommodo
subire non lieuit, secutus sum partem honestiorem, magistratu funetus
sum cum laude, et iterum nunc ad tranquillitatem fugientem respiro. —
Tu mi Hesse, ora et precare Superos, ut hac tandem digni fiamus.
Ubi reeeperint me aedes meae, obruam te copia epistolari. Ephordia
fideliter mittet quiequid dederis, Eobano, Petreio, Urbano, Draconi
curam committe. Causa Lutheri fortunam (habet) communem cum
reliquis civitatibus, populus et cohors studiosa hunc coelitus magistrum
datum praedicat, contra magni patres Cacodaemone in eum plus odio
habent. Eunti Wormatiam equitatu honorifi.ee oecurri cum studiosis,
exeuntern pari honore prosecutus sum tota civitate effusa, quo facto
difficile dictu est, ut exasperati sunt animi sanetorum patrum.
Non conveniebat pio patri pompa, a nobis cum honore verbum
Domini venerandum fuit, cuius ille est defensor. Petreius Aperbachus
ad latus mihi assidens te plurimum salutat. Salvus sit Metzler.
Peto veniam pro nostro silentio, postea scribemus abunde multa.
Erphurdiae pridie Cal. Junii MDXXI.
Crotus Rubianus.
P. S. De captivitate Martini arbitror varia istic circumferri, cumhie quoque diversa narrentur, a quo loco non proeul abroptus est.Sed bono animo esto, Amici non hostes rapuerunt, et vivit adhuc cummagno sanetissimorum patrum dolore, hac arte illudi oportuit fulmen
J ) Wahrscheinlich muss es heissen: ibi sedem collocaturus nostro consiliosalutem dioturus eram certis de causis Rubiae (Arnstadt) patriae nostra e.