14
hominibus (bone voluntatis ist ausgestrichen). Cito autem atque citointerponat amicabilis arbitri vices et se gerat mediatorem. PolliceorDucem nostrum quicquid dictaverit obsequuturum. Tu vero Georgiamicissime omnium frequentibus precibus insta opportune importune,ut Illustris Dux cum Spectabilibus Senatoribus suis utrique partiscribat. Nihil sanctius facere poteris, nihil Deo amicabilius, ut defendaschristianos homines a tanti homicidii vicissitudine, a tanta christianisanguinis profusione. Da veniam, desertus sum non disertus.Vale Stutgardie pridie Idus Septembris Anno MDXIX.
3.
13. Sept. 1519.
Keuchlin an Melanthon.
(Aus einer Abschrift im Archiv zu Bern.)
Philippo Melanthoni Brettano Cognato suo WittenburgiJo. Eeuchlin Phorcen. LL. Doctor.
S. D. P. Seuit nostro mars impius orbe, et in tantum seuit,ut nulla religione nulla humanitate utatur. Saeerdotem cum Eucharistiesacramento e templo eiieiunt, et in latere sacramenti atque superaltari homines oeeidunt. Sacros rapiunt calices excisis ecclesie c sacrariis.Sanctimonialium cellas combusserunt, quam plurimas villas in cineremredegerunt. Quorum simile nihil Dux noster egit. Non enim con-federatos ledere instituit nisi ledentes, sed solum que sua sunt recu-perare. Magnus quotidie congregatur exercitus. Aliis omnibus quiescen-tibus sola Esselinga nos profligat, cui Ducem nostrum resistere oportet.Oro igitur te summis viribus ut Saxonie Ducem cum omnium tuorumprecibus accedas supplicando, ut se interponat mediatorem cito, cito,nisi velis rarissimos libros meos, quorum tu heres futurus es, hostiliincendio conflagrare. Prohibitus sum extra oppidum eosdem hebraicossolum et grecos amovere, cum alias mecum retinuissem plusquamducentos quinquaginta latinos de quibus non tarn sollicitus quoniamvenales quottidie inveniuntur. Sed quid pluribus? Sum et ego ipsecum familia et duabus edibus in vite interitusque periculo acerrimoconstitutus. Nequeo iam pluribus. Deserui Musas quae me vicissimdeserunt. Vale, peeuniam XX aureorum ante proximum mensem adme datam Matri reddidi. Iterum feliciter vale, atque Martino Eleutheriome commenda cum omnibus nostri amantibus. Stutgardie pridie Id.Septembris Anno MDXIX.