FRANC. BALDUINI540titis) domum referatis, si quas vestris adjunge-re velitis, quid est, cur major esse debeat glo-ria vel Triumvirorum Legatorum, quos dixi-vel ipsorum Decemvirorum, qui XII. Tabulasedidere, quâm XIII. virorum hodie Polono-rum Legatorum? Ego, qui leges Romanasdoceo, & profiteor, non debeo fortasse Censorearum esse, quarum sum interpres in scholâ.Sed magìs impudenter fecero, si inficier, multain illis XII. Tabulis notari posse, quae & nostraeGalliae, & Poloniae vestrae jurisprudentia jure,meritóque repudiavit: neque mihi fuerit faci-lius quicquàm, quàm id pluribus verbis osten-dere, si opus esset, ut comparatio vestram sa-pientiam, gravitatemque magìs, atque magìsillustret. Neque tamen tam aut nobis, autvobis blandiar, ut non agnoscam, & in Fran-cicis, & in Polonicis legibus multa esse, quae,vicissim notari possint, & emendari debeant.Sed id videritis domum reversi. Illud nuncdico, in una certè Lutetiâ Parisiorum, quamvidetis, multas Athenas esse videri, neque vo-bis hîc deesse, quod Legati illi Romani Athe-nis viderunt. Fateor, iis occurrisse senatumAreopagiticum, qui eo tempore etiamnum flo-rebat. Fateor, ipsum PERICLEM, CIMONEMQUEAtheniensicum Principes tunc vixisse: cumquibus de totâ Reipublicâ conferre Legati illiRomani potuerint. Sed an nullus hîc vobisAreopagus, nullus PERICLES, CIMON nullus oc-currit? Facessat turba impurae, & colluvieslutosae, & faeculentae multitudinis, cùm quâ vo-bis
uhil estthe1 ex 10sit, nom###IOderIsi Gr.algen75 Chram befJÖM,###sten 1mänEin, U.domestiCrelinqu* 43l.,recwass,31m 100dienamDoporn50grissegionenam,m, sivein Bibliotr