DUINI
ORAT. DE LEGAT POLON.541bis nihil est rei. Egregios certè aliquos viros,si qui usquam sunt, credo hìc vobis occurrere:& ut ex togatis multis unum, qui multorumloco sit, nominem, qui & vobis jam familia-riter notus sit, honoris causâ iterum nomino,illum nostrum, Regis quoque vestri Cancella-rium, quem jam ante nominavi. Quid di-cam, ut comparationem reliquam pertexam,missos in Graeciam esse illos legum quaeren-darum Legatos, quo tempore (nam & id dili-genter ex Chronologiâ observavi) Graecia postextinctum bellum Persicum, dissidio intestinoconflagrabat, & bello plusquam civili interAthenienses, & Lacedaemonios ardebat. Sedne id quidem Legatos deterruit. Et bene ha-bet (quod & nunc non temerè laudavero) il-los fecisse, ut, â quibus leges repetebant, iispacem domesticam, diuturnámque, cum disce-derent, relinquerent. Nam & quale tunc foe-dus inter Athenienses, atque Lacedaemoniosictum sit, recordor, & cum Legatis illis Ro-mam reversis, latae sunt XII. Tabulae, altam,& beatam toto terrarum orbe, & nominatimquidem etiam in Galliâ, Hispaniâ, Italiâ pacemfuisse, DIODORUS (*) scribit. Quod cùm dico,ZAMOSCI! non dissimulo, quid nunc vel à ve-strâ Legatione speret Gallia, vel post disces-sum quoque vestrum expectet â vobis: utconcludam, quamvis biennium in suâ sive Le-gatione, sive peregrinatione Triumviros illosLega-(*) in Biblioth. Histor. Lib. XII. Cap. 26.