einen
ORAT. DE LEGAT. POLON.539no cum honore: non enim eo tempore vir-tus, & doctrina toto orbe pulsa exulabat.Ecce ZAMOSCI! quales ex illius antiquitatismemoriâ imprimis excito, tibíque sisto Lega-tos: neque cùm eos indicavi, quid velim, igno-ras, neque tibi veteris historiae perito necesse,est, ut pluribus verbis dicam, illos non mo-dò veterem Graeciam totam peragrasse, ut abAtheniensibus, & Lacedaemoniis selegerentSOLONIS, ac LVCURGI leges, sed & illam Italiaepartem (nam & id HALICARNASSAEUS (*) testa-tur) quae. jam tum magna Graecia dicebatur,ut à Thuriis, Locrisque recentiores leges CHA-RONDAE, atque ZALEUCI repeterent. Egregiaprofectò legatio; sed vestra major, nec tamendissimilis. Nihil enim inter Regem, & legeminteresse debet. Non existimo, cùm Athenasilli venerunt, tam corruptos, & à legibus alie-nos Atheniensium mores fuisse, quàm paulòpòst esse coeperunt, cùm dictum est, eos scirequidem, quae recta sunt, sed facere nolle: &PLATO adjecit, valde bonum esse debere, quiAthenis bonus sit: verùm etsi non minùs ne-gare, quàm fateri pudeat, quàm corrupti, °eneres nunc sint Galliae nostrae mores, inquam venistis ad Regem requirendum, tamenveteres Francorum leges optimas, & ad reg-num bene temperandum sapientissimè com-positas etiamnum extare dicam: quas si cumRege (non enim Regem legibus solutum pe-titis)(*) Roman. Antiq. Lib. X. p. m. 355.