Druckschrift 
1 (1765)
Seite
433
Einzelbild herunterladen
 

LIBER II.433Caesarum vitas, sententias, dicta, acta, factasic descripsere, ut & eorum de jure judicia, &constitutiones imprimis recitare voluisse vi-deantur. Sed quàm est ea tamen, non jamdico confusa, sed jejuna & mutila recitatio, siobservemus, & quid in hoc genere non recitave-rint, quod recitare omnino debuerant: & illudipsum, quod recitant, quàm non sit integrum,quamque sit mendosum, utpote ab hominibussaepè eam rem parum intelligentibus, imperi- & inconditè relatum. Ne haec ergo sem-per manca historia sit, sarciatur, quod hac inparte illi deest. Sarciri verò non potest, nisiid repetatur ex Juris, & legum libris. SEPTI-MII SEVERI, Imperatoris profectò maximi, hi-storiam annorum XVIII. describunt, quàmdiligentissimè possunt, HERODIANUS, SPARTIA-NUS, DIO. Sed quanta lux, quantúmque de-cus accedet, si & illius, & PAPINIANI, quiejus Praetorio Praefectus fuit, judicia ex Pan-dectis repetita interdum accedant: & rescripta,quae cum suo die & Consule extant in CodiceJUSTINIANI, atque ad historiam pertinere vi-dentur, oportunè observentur? De DIOCLE-TIANI memoria, quae est alioqui obscurior,idem dixero: sed multò magis de CONSTAN-TINI: cujus est alioqui magis varia & mul-tiplex historia propter novam Reipublicae, at-que Imperii faciem. Legimus quidem de eoscripta esse plurima, praesertim ab Ecclesiasti-cis scriptoribus. Sed quàm confusa sunt om-nia? & rerum civilium quàm est perturbatame-E e