legem
LIBER II.421ordine esse factum, religiosè monet. Denique& cùm de legibus Mosis agitur, quaenam di-stinctio adhibenda sit, & quid in iis sit perpe-tuum, hoc est, quid omnium & gentium atquetemporum sit: quid, non omnium sit gentium:quid non omnium temporum: denique quaillae fini & conditione latae sint, cautè obser-vandum est. Illius legis alter veluti auctor (utauctorem legis vocabant Romani) fuit DAVID,& interpretes deinde fuerunt Prophetae: ne-que horum historia sine hac parte rectè expo-ni posset. Iudaicae atque Propheticae historiaesuccedit Christiana, Apostolica, Ecclesiastica.Atque in ea quidem, imprimis etiam disputa-tur de legibus Mosaicis, praesertim quod adceremonias attinet. Cumque non modò cumJudaeis, sed & cum Hæreticis, & Paganis (utvocantur) perpetuam illa contineat contentio-nem de religione: quis non videt eam satisperlegi non posse sine hujusce Juris cognitio-ne? Cum Paganis sive ethnicis disputatur exhistoria. Nam haec ad eos refellendos solasatis erat: & de antiquitate tunc praecipua eratquaestio. Cum Judaeis subtilior est disputatio:sed est una. Cum Haereticis, qui varii & mul-tiplices fuerunt, multiplex & longa est. Sedsaltem genus universum includit historia Eccle-siastica. Quàm igitur haec caeca erit, si taliumcontroversiarum Jus ignoretur? Non minorejus historiae pars est posita in quaestionibusinter ipsos Christianos agitatis de ceremoniis,disciplina, ordine, formáque gubernationisEccle-Dd 3