420 DE INSTITUT. HISTOR.facit. Sed majus aliquid est, quod nunc urgeo.Dico Jus sacrum cum historia sacra, & hanccum illo mirificè esse conjunctam. Ut itaqueTheologiam quam vocant, DEUS in historiaeschola veluti inclusisse dicitur, quia litterae sa-crae sint etiam historicae: sic & hujusce divinaeJurisprudentiae atque historiae individuam esseconjunctionem, jure aliquis dixerit. Sed inutriusque lectione video necessariam esse mag-nam rursus cautionem, seriamque scientiamtotius religionis. Libri imprimis sacri occur-runt, & quidem utriusque (ut loquimur) foe-deris divini, veteris & novi. Nisi si utriusqueconditionem rectè consideramus, nihil agimus.JOSEPHUS veteris (ut vocatur) Testamenti, &illius Mosaicae atque Propheticae historiae li-bros, ex Hebraea lingua in Graecam convertere,ipsosque LXX. interpretes in hoc genere su-perare voluisse videtur: putatque se, qui sacer-dos erat Hierosolymitanus, probè rem totamintelligere. Sed nonne illius historiae cadavermagis quàm animum, & umbram potiùs quàmcorpus, exponit? Cur ita? Quia quid agatur,parum intelligat, homo nihil aliud, quàm Ju-daeus. Certe cùm PAULUS Apostolus ex ea hi-storia quippiam delibat, interpres est valde dis-similis JOSEPHO vel PHILONI. Sed & in ipsaChronologia quantum aliquando sit mysterii,quod JOSEPHUS non vidit, peritè notat Aposto-lus, cùm quadringentis post foedus, quod cumABRAHAMO pepigit DEUS, annis, legem pri-mùm à MOSE latam esse: neque id temerè hocordine
welchein desum, hostemporquid r.illæ fini &uneS###202095/10T'm potNmmöde2. Cnf. uns.5 karut1 gerns2. Quimeilenen###3,