LIBER II.419tribuenda sit, nesciam: & utrique tribui rectèposse videatur) iterum propiúsque videamus,qualis quantáque sit haec affinitas. Non enimtemerè est, quòd eam urgeo tantopere: utquestudiorum, sic & consilii mei rationem intelligiimprimis velim: & veniam (credo) mihifacilè dabunt aequi judices, si paululum in-dulgeam justissimo amori, & iis, in quibusbonam vitae partem consumpsi, literis pluri-mùm tribuam. Sive Jurisprudentiam cum hi-storia, sive historiam cum Jurisprudentia con-jungam, loquor & ago de utriusque Juris cogni-tione, divini & humani: Jusque universumcomplector, quod certè varium & multiplexest, ut quidem nunc utimur Juris verbo. Jusdivinum imprimis (ut debeo) appello, quod estde religione vera. Estque rursus hoc duplex:Est enim quoddam perpetuum & immutabile,quod ad ipsius religionis (ut ita dicam) substan-tiam pertinet: aliud verò magis est, si ita lo-qui licet, politicum, quod ad ritus & ceremo-nias & externam Ecclesiae gubernationem re-fertur. Utrumque autem contineri iisdem li-bris, quibus & historia sacra, continetur, nequeaut illud sine hac, aut hanc sine illo planè legiposse, manifestum est. AUGUSTINUS in librisde doctrina Christiana, cùm docet historiam,etiam si (ut loquitur) praeter Ecclesiam pueri-li eruditione discatur, plurimùm conducere adsacros libros intelligendos: nimis id agere vi-detur tenuiter & propè pueriliter, atque adeòexiliter. In libris de Civitate Dei diligentiùs idfacit.Dd 2
Druckschrift
1 (1765)
Seite
419
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten