Druckschrift 
1 (1765)
Seite
262
Einzelbild herunterladen
 

BALDUINI262primâ statim laciniâ non esse temerè de totâ telàjudicium iniquius ferendum. Reliquorum li-brorum argumentum si requiras, dicam.Librum tertium Edictis praetoriis, quo-rum sparsae reliquiae, ac veluti lacera fragmen-ta supersunt in Pandectis, destino, iisque ube-riores, quàm XII. Tabulis contineri fontes uni-versi juris, quo utimur, non dissimulo. Sedut sinè iis Pandectae frustra legerentur: sic eanon patefactis priùs XII. Tabulis si consectarer,viderer mihi neglecto primo, ac veluti princi-pe corpore hujus aedificii, accessiones, appen-dicésque solas persequi.Olim AULUS GELLIUS cùm in BibliothecâTempli TRAJANI Imperatoris aliud quippiamrequireret, fortè incidisse dicitur in Edicta ve-terum Praetorum. Utinam talis aliquandotamque felix casus occurrat: utinam Bibliothe-cas omnes evolventibus, ídque unum requi-rentibus, tantus se se offerat Thesaurus! Con-gesserat, atque in ordinem omnia illa Edictadigesserat jussu, & auctoritate ADRIANI Impe-ratoris SALVIUS JULIANUS libris nonaginta no-vem complexus, quicquid de jure Praetoresedixerant annis quingentis. Tot enim nume-rari possunt anni â primo Praetore SP. FURICCAMILLO usque ad ea, quibus hoc opus JULIA-NUS confecit, tempora. Edictum hoc perpe-tuum (sic enim appellatur) ad cujus velutiarchetypum exemplar Pandectas suas digerivoluit JUSTINIANUS, omni & studio, & curâqui-

5%###actibusdemMqueKT#754 lo###