Druckschrift 
1 (1765)
Seite
261
Einzelbild herunterladen
 

CONSILIUM.261certam, perpetuámque faciem; sed pro ra-tione temporum, pro ingenus auctorum va-riam plerumque formam induit. Quid mul-tis? ut tota fere est hypothetica, ex suis hujusgeneris circumstantiis magnâ ex parte pendet.Eas ordine considerare nihil esse suavius faci- intelligis, doctissimè SEBASTIANE! sed rectèdemonstrare nihil esse difficilius existimo: mi-hi praesertim, hoc est, homini quàm medio-cris ingenii, tenuisque doctrinae, tam otiicertè nullius, ad res tantas, & consequendas,& patefaciendas. Quid tamen in hoc generemoliar, atque instituam, ut universi Juris,singularúmque ejus partium & fontes, & or-dinem, & causas, & usum patefaciam, di-cere non erubescam, ut hac significatione,quasi emissario quodam & tuam sententiam, &multorum tui similium prudentissimorum ho-minum elicere judicia possim, quibus institu-tum hoc meum regam; fortassis & subsidia,quibus promoveamLibris viginti rem totam concludere, &in eos tanquam in certas quasdam stationesordine distribuere instituo. Priores duos, Ro-MULI, aliorúmque Regum Romanorum legibus,ipsisque deinde XII. Tabulis tribuo, quos utnunc ederem, nondum licet perpolitos satis,darémque in vulgus, multa me impulerunt.De iis itaque nihil praeterea dicam, sed eorumlectorem, si quis sit, Censoremve rogabo, utmeminerit, quod veteri fertur proverbio, exprimäR 3