Druckschrift 
1 (1765)
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

unum relesaurus!

CONSILIUM.263quicunque his studiis nomen dederunt, per-vestigare tam valde certè debent, quàm eumvehementer detestari, qui hoc veluti AlbumPraetorum corrupit, sustulitve. His quidemlibris Edicti perpetui JULIANUS rem judiciariamtotam, cui praeerant Praetores, ordine com-plecti, quaeque ad jurisdictionem & actionespertinent, atque ad judicia exercenda praeci-puè tradere voluisse videtur. Sed ut eam remmagìs patefaceret, non praetermisit, quae Prae-tores edixerant vel de personis, quarum causâjus omne constitutum est, & de quibus initioquaeri semper solet: vel de rebus, de quibusjudicia inter personas esse possunt: vel de con-tractibus, ex quibus obligationes, sicuti exhis actiones nascantur. Et qui tandem Praeto-res suis Edictis complexi non erant? cum qui-dem de iis, quae vel Lege XII. Tab. vel Sena-tùsconsultis constituta erant, de quibus jus essetdicendum, non minùs Edicta proponebant,quàm de iis ipsis, quae propter publicam uti-litatem ipsi primùm introduxerant. Non lo-quor de illis Praetorum Edictis specialibus,atque temporariis, quae ad unam modò ali-quam certae alicujus causae speciem, singulas-que tantùm personas pertinebant, & proutfortè res inciderat, ex tempore proponeban-tur. Loquor de illis Edictis generalibus, &perpetuae jurisdictionis causá (ut loquitur UL-PIANUS (a) editis: quae ad genus universum,R 4(a) l. 7. 7. de Jurisdict.