30 A. Hilka, Zur Geschichte eines lateinischen Teufelsspruchs.
ANHANG,
In der Hs. Prag, Metropolitanbibl. 151, f. 287 r liest man hinterdem Explicit der Expositio eine Parallelgeschichte: Hec autemparabola dyaboli est ad quendam clericum in Ungaria
nuntiata.
Hac in nocte passus quina,Preconantur ut bis binaBina tentum libitinaVi absolvit leonina.
Ista parabola diaboli est et cuidam nigromantico, clerico Romano,in TJngarie partibus constituto et apud archiepiscopum eiusdemterre commoranti proposita. Cui rei tale thema est. Idem nigro-manticus clericus, sicut dicitur, anulum habuit et sub eiusdem anuligemma inclusum demonem, qui cidem nigromantico parebat. Hocergo demonium cum pro quodam responso ipse nigromanticus, ma-gister eius, ad partes Galliarum destinasset, media bruma in nocteNativitatis Domini reversus est. Quem cum magister eius manefacto interrogasset, ubi tanto tempore fuisset et quando venisset,inter cetera multum acriter conquerendo in huius modi paradigmaerupit:
(v. 1) „Hac in nocte, subaudi Nativitatis Domini, sum passusquina vulnera, eo quod Dominum Ihesuin quinque vulneribus vul-nerari f'eci, (v. 2) ut, id est quando, clerici legentes in matutinispreconantur bis bina ewangelia." Quatuor enim ewangelia, Matheiscilicet, Marci, Luce, Johannis commemorantur in nocte NatalisDomini, a quibus se dicit esse passum quinque piagas vel quinquevulnera. Qui Christus (v. 4) vi leonina resurgens a mortuis, sicutait lohannes: 'Ecce vicit leo de tribu lüde, radix' (Apoc. 5, 5), absol-vit genus humanum (v. 3) tentum bina libitina, id est tentum duplicimorte, corporis scilicet et anime. "Duplici libitina, id est a duplicetunere vel duplici morte", ait demon, "Christus absolvit genus hu-manum tentum a me." Libitina enim significat feretrum et hocper hoc habet mortem designare. Igitur talis fuit parabola de-monis, que tali modo soluta est.