III. Das Viaticum narrationum des Henmannus Bononiensis. 115
mercatoris [figura| demon revertitur, filiam commissam importunerequirit. Ille patris absenciam eam ferre non potuisse ideoquedomum exisse cum iuramento asseruit. Tunc dyabolus: „Ad- 65iuro te" inquit „per Salvatorem tuum et per eam, cui devotuses, dominam et per baptismum tuum et per omnia crismatissacramenta, ut veritatem michi dicere non differas, sed, quidactum sit de filia mea, quantocius indices". Ille miser nonintelligens, quorsum hec contestacio tenderet, ait: „Per eum, 70qui me redemit sanguine suo, et per eius Genitricem, cui liben-tissime servio, et per baptismum et cetera christianitatis sa-cramenta tibi iuro quod, quid sit actum de filia tua, prorsusignoro." Hiis dictis illico dyabolus ei, quid esset [actum],aperuit et in suam horrificam formam se mutans et in ipsum irruens 75tamquam in periurum et in eum, qui Creatorem suum negavitet eius matrem clementissimam et christianitatis signacula, inaera eum sustulit, cum improperio et cachynno sie dicens:„Noster eras, noster es; ad horas evaseras, sed iam iterumvineulis nostris subderis. Nichil proprium possidet Deus in te, 80in eterna te mergam supplicia." Cumque duceret eum inimicushumani generis, post aliquot horarum spacia ventum est adinferni suburbia, terrea lo[fol. 78 r ]ca et horribilia, ignem etsulfur exalancia. Unde, ut post idem solitarius retulit, pecca-trices vidit animas in modum tempestatis hincinde iaetari et 85immundos spiritus in modum ranarum cenosam paludem cir-cumnatantes, omne genus tormentorum eis infligentes. Tuncdemon inquit: „Ecce locus tibi dabitur, hie cum reliquis tibisimilibus eternus tibi manet interitus." Ille vero suspirans etmaximos a corde trahens singultus suppresso vocis officio lo- 90quebatur huiusmodi verba in corde suo: „Heu me infelicem!quomodo supplantatus sum, quorsum devenit servitus mea, quamDeo et eius misericordissime Genitrici exhibui! Et si non utdebui, feci tarnen, ut potui. 0 domina singularis, regina celi,miserorum mater! 0 ego infelicissimus! quomodo in te sperans 95confusus sum, tibi serviens relictus sum! Ubi iam manet tuaconsolacio, quam exprimere non sufficit omnis homo?" Dumhec et hiis similia ruminaret captivus, saneta et super omnesbenedieta Virgo Maria in famulo suo inique deeepto sui nonferens iniuriam, convertit ad eum misericordie suo oculos et, 100quam pia sit interventrix, inefFabili clemencia ostendit. Iamquedemon iniquissimus iaetare parabat eam, quem captivatum dux-erat, in preeipicium sempiternum, et ecce sanetus Mychaelarchangelus, regine celestis nuncius, astitit et voce imperativa