114 Beiträge zur lateinischen Erziihlungsliteratur des Mittelalters.
pelleret. Transfiguravit se in formam humanam, cuiusdam mer-catoris figuram gerens ad nundinas tendentis, ducens secummultos clientes, equos et mulos quasi diversis mercimoniis one-ratos. In quorum uno equorum sedit habens delicatissime puelle
25 formam, tamquam sit filia eins, vestibus preciosis auroque etgemmis fantastice ornata. Hac igitur pompa solitudinem in-gressus, in qua predictus latitabat solitarius, clamore validoservos urgebat tenebrarum, utpote qui sole ad occasum tendenteiter prolixum segnius solito conficerent. Cum vero perventum
30 est ad cellam hominis Dei, simulat egritudinem puella. Fitstacio clientum et animalium, pater Sathanas equo desiliensfilie blanditur, ut ceptum iter, quoquo modo possit, expleat.Negat lila ullo pacto se de loco moveri posse, quin pocius ipsanocte cum solitario manendi [fol. 77 v ] peciit facultatem, ut de-
35 licatis membris defocillatis postera die propositum iter ageret.Quid plura? Ad hominem igitur Dei preces fundit Sathanaspro Sathana. Negat ille: „Diu iam" inquiens „mulieribus com-manere dissuevi", signaculo crucis Dominice se non premuniens,quia nichil ibi fantastice, sed totum realiter fieri credidit. In-
40 stat minister fraudis, doli artifex. Tandem ergo impetrato,quod voluit, relictis quasi, que erant necessaria filie, utensilibus,ipsi clientes animalia impellentes ad castrum usque, quod soli-tudini adiacebat, cum patre filie se prosequi velle asserebant.Videbatur enim pater abire, sed non abiit, pocius ibi remanens
45 et in forma corporea, quam assumpserat, disparuit. Interimdyabolus, humani generis supplantator, omnem apparatum in-staurat carnalis incendii et contra servum Dei carpendo virespaulatim exurit. Unde solitarius immoderata victus concupiscen-cia, primo contrectandi puellam fantasticam datur facultas, se-
50 cuntur oscula, tandem obscenis inherentem amplexibus, licet re-clamantem renitentemque virginem oppressit. Transacto medionoctis tempore et expleto ad nutum facinore cepit homo iamperditus velle blandiri puelle, ut rem nephariam celaret etpatri suo, quod gestum est, non revelaret. lila quasi deflora-
55 cionem suam |plangens] multo eiulatu incompositis cepit voci-ferare clamoribus. Tunc vir ille in desperacionem prolapsuset quasi fornicacioni adiungens homicidium arrepto cultro puelle,ut sibi videbatur, guttur perfodit spirantemque adhuc et cruoresuffusam, a cellula longe distractam fossa quadam obruit. Hiis
60 igitur consummatis sceleris officiis ad cellulam regreditur, con-sciencia nullam requiem dante animo. Corpus sompnum am-plectitur. Interim lucis appropinquante ortu ecce in pristina