50 Beiträge zur lateinischen Erzählungsliteratur des Mittelalters.
dicens: „Videsne. fili mi, hanc sapientem et nobilem et formosam
340 virginem, cupientem te videre?" Cui filius respondit: „Tu,mater, nosti, quanta nobilitate, sapiencia, diviciis ac pulchri-tudine nostre pedisseque istam antecellant; minima enim iu-vencularum nostri pallacii verecundaretur ei equiperari." Etsie illa celica visio disparuit. Evigilans autem Katherina
345 coram tabula sua reperit se in humo prostratam. Mane ergofacto assumptis de regali pallacio valde paucis, aesi pro vena-cione exire vellet, festinavit intrare latebras silvarum et diri-gens viam suam, prout seivit, ad locum, ubi pater suus, illesenex venerandus, sibi pridie locutus fuerat. Ad quem cum
350 venisset, narravit sibi sompnium suum, quod sibi apparuerat.Cui senex respondit: „Sis leta et ne turberis, filia mi karis-sima; nam aeeeptura es coronam, quam tibi Dominus preparavitin eternum. Rogabo enim matrem Domini pro te." Undeparum ab ea discedens proiecit se in terram, orans devote.
355 Cui Dominus Ihesus apparens dixit preeipiendo seni, ut virginembaptizaret et in fide diligenter instrueret. Quod heremitastatim fecit. Quo facto vir Dei ei adiecit: „Ecce futura noctecoram ymagine Virginis matris orando exeubias observabis, uteius filium videre merearis." Quodque Katherina annuens a
360 sene cum magno gaudio recessit et pallacium suum cum suafamilia peeiit. Quid plura? Ecce nocte sequenti cum se Ka-therina coram ymagine Matris Dei in oracionem devote pro-stravisset, petendo, ut pro ea interpellaret filium suum, ut eisuam faciem ostenderet, suavi et valde dulei sompno compri-
365 mitur. Viditque se in quodam prato amenissimo, multum pul-chriori quam [in quo] prius staret, et virginem indieibiliterpulchriorem, quam prius sibi apparuerat, apparere, gestantemfilium in brachiis. Que stupefaeta pre inexplicabili virginiset filii pulchritudine sibimet indignari cepit et se ipsam de-
370 spicere, eo quod propter suam vanam pulchritudinem sepiushumanam laudem reeepisset. Unde mater filium alloquiturdicens: „Vides[ne], fili, Katherinam ad mandatum tuum pre-paratam et obedire tibi volentem in omnibus?" Cui filiusrespondit: „Numquam michi Katherina tantum placuit, quia
375 nunc eciam baptizata quasi pro nichilo se reputavit." Ad quemmater: „Oro te, fili mi, ut Katherinam exaudias et eam tibiin sponsam aeeipias." Cui filius ait: „Mater mi, ad voluntatemtuam eam michi in sponsam reeipio et preeibus ipsius acquie-scam." Virgo igitur Maria Katherinam in fide plenius instruxit
380 et confortavit et apprehendens dexteram eius manui filii sui