Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
38
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Meditatio tertia38§. 5.Quantum ad Imperium Romano-Germanicum at-tinet, habet etiam talis novellator, cur fiscalem Cae-sareum timeat. Dum enim Instrumento Pacis Osna-brugensis e) diserte cautum legitur, ne praeter Religio-nes in ipso Instrumento nominatas ulla alia in sacroImperio Romano recipiatur, vel toleretur; Fiscalis,qua læſæ Pacis vindex contra eum agere, ac pro man-dato de non tolerando Sectarios, nec ullos, qui aliamquam quae in Imperio permissa sit, religionem profi-tentur, sed Imperialibus Constitutionibus se confor-mando S. C. una cum citatione ad videndum se inci-disse in poenam Constitutionis Imperialis supplicarepoterit. De quo suo loco jamtum egimus.§. 6.Cætera reformandi jura Statibus Imperii per PacemWestphalicam vendicata adducere, motasque ab aliisquaestiones ruminare ubi vellemus, tramites certo cer-tius transgrederemur, modo de novellatoribus in ge-nere, non autem de juribus, quae Statibus Imperii no-vellantibus seu reformantibus ratione territorii & supe-rioritatis in negotio Religionis competunt, agentes.Cui ea pertractare volupe est, conferat, ac prae aliisadeat incomparabilem ac non satis laudandum Domi-num BARTHEL maximum Universitatis Herbipolensisdecus, quippe qui materiam de jure reformandi anti-quo, & novo binis Dissertationibus f) eruditissimis,aeque ac elegantissimis absolvit.§. 7.*) Art. VII. §. 2.f) Ambae exstant in ejusdem Opusculis juridicis nuper con-junctim editis, Tom. I. Opusc. 2 & 3