Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
37
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

de novellatoribus circa causas religiosas.37„quam Catholicorum, semper vero haereticorum fuit.„Hoc apud omnes fere liaereses quasi solemne est, ac„legitimum, ut semper prophanis novitatibus gau-deant, antiquitatem fastidiant, & per oppositiones„falsi nominis scientiae a fide naufragent. Contra vero„ Catholicorum hoc fere proprium, deposita sancto-„rum Patrum, & commissa servare, damnare pro-„phanas novitates.§. 4.Apud alios essentialia novellationem quidem nonrespuunt. Ecquid enim exempli gratia vetat, quomi-nus dubius, ac titubans Sacramentorum numerus anovellatore vel augeatur, vel diminuatur. Nihilomi-nus tamen novellatio haud usque impunis. Nec quid-quam (de Sacramentariis LVTHERVS d) loquens in-quit) magis hanc haeresin promovet, quam novitas.Nam nos Germani tales homines sumus, ea, quae nobisnova sunt, affectamus, & avide arripimus. Idem LV.THERVS de iisdem Sacramentariis porro scribit:Nullos hostes capitaliores sum expertus hactenus, quamsuaves illos fratres collegas amicos, quos tanquam filiosin sinu nostro fovimus novarum sectarum Magistros, Sa-cramentarios dico, & alios phanaticos, qui qualem no-bis referant gratiam, vide. Imo saepius ipsi novellatoripericulosa, & ut plurimum ad concitandos motus, se-ditionesque adinventa. Quamprimum quis enim velin uno articulo discedit, coetus, unde novellator pro-gressus est, indignans extemplo effervescit, in ejus ca-put conjurat, eumque velut putidum membrum am-putare, & a communione excludere satagit. Exem-pla proh dolor recentiora, ac notiora sunt, quam ut ad-duci mereantur.§. 5.d) apud FABRVM ad Cod. Lib. I. Tit. I. pag. m. 17.