Druckschrift 
Historia Juris Civilis Juliacensium et Montensium : Opus omnibus, qui in Judiciis Ducatuum Juliae & Montium Causas agunt & Jus dicunt, apprime utile & necessarium
Entstehung
Seite
77
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Aurelian. tit. 12. cap. 7. Argentrae. ad Consuetud. Britann. art. 226. gloßa. 2.ubi tenent, quod licet moribus Galliae donare & retinere simul non valeant,usus fructus tamen retentio sit permissa.Tertio, quia Ordinatio, quoad donationem rerum immobilium, in tribus 19derogat juri communi, primo, quod res donata judicialiter tradi, idque se-cundo coram judice rei sitae, & tertio per annum & diem evacuari debeat, utlatius dictum in praecedenti quaestione & consilio, non debet igitur interpre-tari, ut etiam quartum contra jus commune operetur, nimirum quod dona-tori post evacuationem per annum & diem continuatam non liceat rem dona-tam jure usufructuario iterum ingredi & ad dies vitae possidere, expediti enimjuris est, statuta sic intelligenda esse, ut unum potius contra jus commune in-de oriatur, quam duo, Alderan. Mascard. de general. statutor. interpret. concl.5. n. 148. Sixtin. consil. Marpurg. 14. n. 39. vol. 1.Quarto facit, quod donator re judicialiter traditâ, anno insuper & die 198deoccupatâ, eandem titulo usus fructus ad se recipiens, traditionem & evacua-tionem antefactam, non tam revocare & annullare, quam continuare censea-tur, argumento ejus quod retento à donatore usufructu, possessio eo ipso tra-dita intelligatur. dict. l. quisquis 28. & l. si quis argentum 35. §. sed si quidem.Cod. de donat. Rosenth. de Feud. cap. 6. concl. 68. n. 21. & cap. 10. concl. 31.num. 16.Ad argumenta in contrarium obmota & quidem primum, responderi potest, 199quod donator in præsenti casu tam naturalem quam civilem possessionem sta-tim dimiserit, perque annum & diem evacuarit, nec ordinatio prohibeat,quominus donans praedium, quod tempore donationis pleno jure transtulit,post lapsum anni & diei, titulo usus fructus tantum ad se recipiat, proprieta-tem vero una cum civili possessione apud donatarium relinquat, adeoque nihilagat, quod revocationem donationis sapiat.Secundum argumentum à fraude & simulatione desumptum removetur per 200Jurisconsultorum doctrinam, quod reservatio usus fructus sola, nisi aliae cir-cumstantiae accedant, non faciat praesumi donationem simulatam. Tiraquell.de jur. constitut. part. 3. limitat. 9. n. 10. & seqq. quem sequitur Argentrae. adConsuetud. Brintann. art. 226. gloss. 2. Mascard. de probat. concl. 559. n. 16. eseq. neque etiam ex reservatione usus fructus recte infertur, quod donator ma-luerit se, quam donatarium habere rem donatam, male inquam ita arguiturin hoc casu, ubi donator proprietatem non revocabiliter, uti fieret per testa-mentum, aut mortis causa donationem, sed in vivis irrevocabiliter transtulit;ita ut non amplius donator, sed donatarius sit & maneat rei donatae dominus.Non officit etiam tertium argumentum, quamvis enim apud nos non liceat 201testari de bonis immobilibus hæreditariis, extra dubium tamen est, quod quisque suae potestatis, easdem aliis inter vivos donare possit, neque ex reservatio-ne usus fructus concludenter sequitur excludendi legitimi haeredis gratiâ fraudem ordinationi factam esse, tum quod acquisita immobilia testamenti factionem admittant, adeoque quoad illorum donationem defraudatio Ordinat. ces-set, tum quod in rebus soli hæreditariis variæ causæ & circumstantiæ subessepossint, quae omnem fraudem removeant, ut si donator dederit ob meram liberalitatem, remunerationem bene meritorum, aliasque animum moventescausas, prout habet Ordinat. cap. 102. in verbis: Auß freyer milter bewegung,oder umb erzeigte gutthat / oder auß anderen erheblichen ursachen / inter quas & illa recenseri potest, si conservandae familiae ergo potius donet, quam ad excluK 3sionem