202203
205
sionem haeredum ab intestato succedentium, si usumfructum rei donatae postimpletum evacuationis annum & diem, ideo sibi reservarit, ut vel alimenta in-de percipere, vel de fructibus vires reliqui patrimonii augere, deque illis incommodum haeredum, vel ad pias causas aut alias testamento, vel inter vivosdisponere possit, nulla sanè simulatio praesumi potest, quando dominium statim & serio & irrevocabiliter in donatarium transfertur, nulla etiam elusio ordinationis, & suspicio fraudis contra legitimum haeredem subest, ubi donansalio planè principio motus fuit ad donandum, simul & retinendum ex certodie usumfructum. Valet igitur donatio, de quâ agitur, eo magis, quia pro con-trariâ opinione allegatus Lambert. Goris dict. cap. 14. occupatur circa moresDucatus Gelriæ, quibus testamentum de bonis immobilibus condere non li-cet, & dare ac retinere non permittitur, nihilominus tamen num. 23. hancquæstionem eatenus definit, ut si à tempore abdicationis aut solemnis manci-pationis integro anno & die re suâ caruerit donator, sublatâ omni fraudis,machinationisve suspicione, securè illâ in posterum sibi quisque frui queat do-natarius, nec ullo modo ei obesse, si usus fructus precarii locationis aliove ti-tulo post elapsum illud tempus eandem rem denuo possidendam tradiderit do-natoriQuaeritur praeterea an solemnitas der räumung jahr und tags / etiam in donatione rerum feudalium requiratur? & videtur non requiri, eo quod statutajuris correctoria non extendantur ad feuda, nisi specialem eorum faciant mentionem. Rosenth. de feud. cap. 7. concl. 17. n. 5. eo minus quia habemus spe-cialem ordinationem feudalem quae cap. 14. in translatione rerum feudaliumsolum vult, daß einer sein Lehenguht vor Statthälter und Mannen von Lehn aufftrage und desselben außgehe. Absque ulla mentione evacuationis per annum &diem, differunt enim ut plurimum jura municipalia à feudalibus.In contrarium tamen facit, quod quoties quid in jure feudali specialiternon invenitur decisum, recurrendum sit ad jus commune Mynsing. cent. 5. ob-servat. 76. n. 5. Rosenthal. cap. 1. conclus. 16. n. 5. & in gloß. lit. B. idque inpræsenti casu vel maximè, cum ratio solemnitatis der räumung jahr und tags /nimirum ut nihil simulatè actum esse inde pateat, vel donatori intra annum acdiem pœnitere & ad res nimiâ forte facilitate vel calore donatas reverti liceat,æque in donatione feudi, quam allodii locum habeat, nec ulla firma regula exjure feudali assignari possit, quare id in feudis minus quam in allodiis obser-vandum sit.Quod autem contra hoc ex Rosenth. cap. 7. concl. 17. n. 5. adducitur, ad-vertendum est, authorem ibi non propriam, sed aliorum opinionem referre,subsequente autem n. 7. hoc argumentum refutare, & n. 8. in decisione incli-nare in sententiam, quod in casu, quo nihil speciale in jure feudali determinatum, sub statuti correctorii generali dispositione etiam feuda comprehen-dantur, maximè si statuens ejus potestatis sit, quod etiam super feudis dispo-nere possit, & ratio statuti non minus bona feudalia quam allodialia comple-ctaturNeque obstat, quod in Ordinatione nostra feudali cap. 14. non praescriba-tur haec evacuatio, bene enim notandum est, quod hoc caput in specie nondisponat de donatione, sed de bonorum feudalium cessione & translatione ingenere, quae ut plurimum est sequela ac implementum contractus, & sit nontantum ex causa donationis, sed etiam venditionis, permutationis, transactionis & aliorum contractuum, salvo tamen, ut cujusque contractus requi-sita