83
quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usuimeminisse. Ego vero cum illud Ephesii viri summe nobilisverbum cordi haberem, quod profecto ita est -o?.o;Aa0i'7j voovou oioacrxst.« e. q. s.
Eosdem etiam altero loco perstringit, qui neque usuinec voluptati legentium consuluerint in libris huiusce generis,quod Graeci uTropyr^aTixov vocant atque ei librorum generiopponunt, qui unum certumque consilium (i. e. Iva axo-6v)secuntur, auvTctpixara scilicet. In quarto enim decimo libroiterum quaestio proponitur, »cui modi sint, quae speciemdoctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint«.»Homo, ait Gellius, nobis familiaris, in litterarum cultunon ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatusadiutum, inquit, ornatumque volo ire noctes tuas: et simuldat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenuspraescatentem ut ipse dicebat, quem sibi elaboratum esseait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eosumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum. Ac-cipio cupidus et libens tamquam si Copiae cornum nactusessem et recondo me penitus ut sine arbitris legam.«
Omissis in tempus miraculis, quae Gellius in hoc volumineinvenit, statim finem huius sectionis adscribam. »Quem(librum) cum statim properans redderem, ovaio aou, inquam,doctissime virorum xaoxTjc xrj? iro/.upalkac et librum hunc opu-lentissimum recipe nil prorsus ad nostras paupertinas litterascongruentem. Nam meae noctes, quas instructum ornatum-que isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quemSocrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:oxxi toi sv liS'^apoicsi xaxov x’ dj af)ov xs xsxoxxai.«
Nemo adhuc libri, qui verbis descriptis indicatur,auctorisque nomen eruere conatus est: quamquam non de-sunt luculenta indicia, quibus compositis suspitio in unacertaque fixa haereat persona. Erat igitur e doctorum Gellifamiliarium numero: ita ut ab illo honorificis verbis »doc-tissime virorum« adpellaretur. Graeca usus lingua, ut exexcerptis comparet, librum grandis voluminis confecerat, exmultis et variis et remotis elaboratum lectionibus, quemipse scriptor adfirmat omnigenae praescatere doctrinae.
6 *