84
Neque tarnen latinae erat expers linguae: si quidem Gelliusre vera latine cum eo collocutus est, paucis tantum admixtisflosculis de Graecis litteris decerptis. Cum vero illumlibrum proxime ad eorurn collectaneorum speciem accedereconstet, quae Gellius Noctibus suis praefatus ut neque iu-cundas neque utilia adumbravit: nonne iure nostro hunclibrum putabimus ei ante oculos obversatum esse, cumtitulos taiium voluminum congereret in praefatione. Quampost libros viginti confectos sese conscripsisse ipse confitetur.Qua consideratione eo adducimur, ut libri, cuius auctoremindagamus, nornen eo praefationis loco, quem indicavimus,extare suspicemur.
Haec et talia indicia, si in uno eiusdem aetatis scriptore,qua Gellius floruit, deprehenduntur, eum non solum insuspitionem vocant, sed apertissime ut verum illius libripatrem auctoremque convincunt. Atqui talem scriptoremtenemus: quippe qui Suida aliisque testibus iroXujiaörjc -/araitasav izotiodav summam litterarum et latinarum et graecarumsibi comparaverit laudem et artis amicitiae similiumquestudiorum vinculis cum Gellio coniunctus sit: qui librumconscripserit omnigena doctrina refertissimum eumquegrandis voluminis: cuius nomen in illa titulorum Serie nonomissum est. Haec omnia insigniter quadrant ad F a v o r i -num Arelatensem eiusque librum qui navroSaTirj iatoptocinscribitur.
Postquam indiciorum monstravimus congruentiam, resipsa quidem confecta est. Alia tarnen ratione eiusdem con-iecturae necessitatem licet assequi; audiamus enim, quaeGellius ex illo libro sibi enotaverit. »At quae, inquit, ibiscripta erant pro Iuppiter mera miracula! Quo nominefuerit, qui primus grammaticus adpellatus est: et quotfuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae: et cuius modifuisse Homerus dicat in Vlixis domo Xoiup^v; et quam obcausam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratumnon manu attigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Tele-machum quo genere claustri incluserit; et qua propter idempoeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illudetiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Vlixis,