82
tentiae duo maxime adversantur argumenta: primum quodilla Stoicorum Epicureorumque placitorum expositio ex sn-öpopifj desumpta hercule non redolet summarium. Dein nonneest parum verisimile et ampliorum vitarum librum simul etsummarium ex eo factum Laertio praesto fuisse? Restatigitur, ut de uno eodemque libro cogitemus, a Laertio modoampliore titulo, modo brevius excitato. Neque id abhorreta citandi ratione, quam Laertius eiusque aequales usurpa-verunt. Veluti Athenaeus eundem Niciae Nicaeensis librummodo BiaSo/ac cpiXoaofflcuv, modo ty]v itspl xföv tpiXoaocpwv iaxopfavvocat. Quid quod ipse Laertii titulus diversissima rationeexhibetur ut a Suida s. v. xexpaXryyta — Aaspxfoo Aiofsvou?irspl ßuuv ©tXoaocptuv, ab Eustathio ad II. p p. 854 6 Aaspxr ( ?£v xot? xfuv ooffliaxfüv ßtois, a Stephano s. v. ’Evsxoi — (u?Aiofsv^c iv Ocuxspop (pikoaoipou iaxopia?, a Photio in bibl.cod. 161 cpikoaocpwv ßtov. Sed nemo rei usitätissimae exemplapostulabit. Conf. Valentinus Rose in Ar. pseud. p. 194.
II.
De Favorino Arelatensi.
Aulus Gellius in libri sui praefatione de rationedisserit, quae inter Noctes Atticas et aliorum miscellaneaedoctrinae commentarios intercedat: quibus tantum in ipsiusinscriptionis laude sese cedere confitetur, quantum in curaet elegantia scriptionis. Neque se abstinuit, quin taliumtitulorum elegantias plena manu hinderet, Plinium imitatusnaturali historiae praefantem. Quamquam hac in re suumprobat iudicium, quod ad eos fere solos libros provocat, quiei in Noctibus conscribendis et exornandis praesto fuerunt.Conf. L. Mercklinus in Fleckeiseni Ann. Suppl. III p. 671.His vero quo liberius maiorem tituli urbanitatem concedit,eo acriorem litem paullo post intendit his verbis usus »Illiomnes et eorum maxime Graeci multa et varia lectitantes,in quas res cunque inciderant alba ut dicitur linea sine curadiscriminis solam copiam sectati convertebant (corr. cumCasaubono »converrebant«), quibus in legendis ante animussenio ac taedio languebit, quam unum alterumque reppererit,