72
praebuit, in tertia quoque sequi. Denique illud quo modoexplicetur scire velim, quod Laertius ne uno quidem locoalios praeter Dioclem fontes indicat: quibus si usus fuisset,Laertius non is est, qui eos commemorare omisisset: quippequi nulla re magis gaudeat, quam coacervata multitudinetestimoniorum specieque profundae doctrinae adfectata.
Quae cum ita sint, ego nisi quis haec argumenta meacerta argumentatione infirmabit et diluet, in hac persto sen-tentia totam de Stoicorum doctrina commen-tationem de Diode fluxisse. Accedit autem argu-mentum quoddam, quo haec sententia confirmetur. Stoicorumphysicis i. e. postremae parti his verbis finis imponitur VII.160 xauxa u.sv xal xd «puawd xo oaov Tjjxiv dno'/pyjaxi'/.mc: z/j-'.vooxst axo^aCofxsvoi? xr ( ? aup.p.sxpi'a? xou auy-j'dp.p.axo?. Hoc locoquid est certius quam nosmet Laertium ad verbum descri-bentem tamquam Id auxocpwpu) deprehendere ? Nonne totiuslibri aoiiixsxpta vehementer est laesa, hoc nimio Stoicaephilosophiae ambitu, quam editio Cobetiana XXVI paginiscomplectitur, cum Platonis et Academiae decretis VIIII,Aristotelis II, Pythagorae V, Pyrrhonis VII compleantur.Vnde haec verba somnolente a Laertio e Dioclis librotranslata esse comprobatur.
»Quae cum scripsisset, relicto Diode alium petiit librum,ut Aristonis vitam sententiasque cognosceret, quas proximocapite enarrare voluit«. Haec sane speciose excogitata.Alicubi enim Laertium in transcribendo constitisse res ipsasuadet; ubi vero eum constitisse putemus nisi eo loco, ubitamquam cardo vertitur novumque caput et simul novumincipit argumentum? Haec igitur si quis sumit, aut con-cedenda sunt aut ut ex falsis profecta principiis improbanda.
Sed mittamus haec in tempus, non ut divagemur, sedut arma acquiramus, quibus illae d-äopiat dissecentur. Quiderat causae, cur Laertius historiam suam philosophorum indecem libros divideret? Vnde illa librorum decas orta est?Num forte haec partitio tanto opere sese commendat, utnihil cogitari possit simplicius, commodius, elegantius?
Laertius eorum sententiam secutus est, qui philo-sophiam graecam a duabus tamquam radicibus profectam in