73
Ionicam et Italicam dividerent. Huius sententiae et arti-ficiosae neque sibi constantis quis auctor fuerit, hoc loconon quaeritur. Ionicae philosophiae Laertius sex tribuitlibros, Italicae tres: quibus unum librum praefixit prae-fationem et sapientum vitas continentem. Vnus quisqueüber a vita eius conditoris disciplinae incipit, qua in enar-randa totus versatur: quam legem certe in libro II. V. VI.VII. VIII. IX. X observamus. Iure nostro iam expectamusaequa ceterorum librorum forma inducti tertium librumAcademiam eiusque ducem et principem Platonem am-plexurum esse. Quae opinio nos prorsus fallit. Platonemenim tamquam a schola et sobole separatum et remotumnon sine miratione videmus. An si Laertius Platonemeiusque scholam uno libro tractasset, hunc librum ambituceteros nimis superaturum fuisse putemus ? At quid dicamusde septimo libro, ubi Stoici domicilia sua tanta exstruxeruntamplitudine, ut iam primum huius libri caput plus spatisibi vindicaret quam totus über tertius. Laertius igitur autsummam suam Platonis aestimationem inde voluit perspici,quod ei tamquam deo et numini separatum destinavit sa-cellum, aut ei displicuit opus in novem partes dissectumfabricasse, ut simplici adhibito artificio sanctum et venera-bilem instauraret decadis numerum: veluti haud paucae in-veniuntur mulieres, quae novem vel undecim patinarum etcultellorum possessionem aegre ferant neque quidquamvehementius optent nisi ut iustus sanctusque compleaturnumerus.
Laertium autem re vera tali quam modo significavimuscausa ad miram librorum distributionem motum esse, alteradiscimus computatione. In centum enim capita ille totumlibrum divisit: qui numerus efficitur, si ad nonaginta novemvitas addimus prooemium. Neque est difficile cognitu Laer-tium ipsum hunc in modum computari voluisse: qui prooemioin primo libro, non antea locum consignavit. At qua via,inquies, si operae non pepercisti capita post nos iterumcomputandi, qua via tibi evenerunt centum capita? Nimirumnihil ad hanc rem hae, quas manu terimus, Laertii valenteditiones, quae capitum ordinem nescio a quo excogitatum