MARTINI CONTINUATIO COLONIENSIS.
359
dione circumdat. At a archiepiscopus et prodicti nobiles cum 1288.maiori exercitu electorum supervenientes, ducem et suos fero-citer invadunt, et diu anceps pugna fuit. Tandem dux cummaxima clade suorum cruenta victoria potitus est. IbiHeinricus comes de Luzlinburch, pater dive memorie Hein-rici, postea imperatoris, et eius frater Walramus interierunt.Heinricus eciam de Westerburg, frater archiepiscopi, milesegregius, qui fortiter ibi fecisse vocatus est, occubuit, etplus quam mille homines ibidem cecidisse memorantur. Comeseciam Gelrhensis b Reynoldus a duce Iohanne captivus ab-ducitur, archiepiscopus vero Sigefridus a comite Adolfo deMonte ad vincula conicitur 0 , et ecclesia Coloniensis vehe-menter humiliatur. Nam comes Iuliacensis Walramus castrumTulpetum d , quod inexpugnabile videbatur, solo tenus e de-struxit, et Everhardus come? de Marka multa opida et castrain ducatu Westfalie devastavit. Dominus autem papa ordinisMinorum, comperto, quod Colonienses fautores et adiutoresin deieccionem archiepiscopi fuerant, Coloniam per aliquotannos posuit sub interdicto; at illi indurati mercenariosconducunt, qui eis contra inhibicionem domini pape divinacelebrarent.
Postquam autem rex Rudolfus annis ferme vigintistrennue regnum administrasset, obiit et Spire honorifice 1291.sepelitur.
Anno Domini 1294, Urbis vero condite 2132, principes 1292.Germanie in eleccione regis concordantes, Adolfum insi-gnem comitem de Nassauwe elegerunt; qui et a Sigefridoarchiepiscopo Coloniensi Aquisgrani consecratus in regem,regnavit nonagesimo primo loco ab Augusto. Hic postconfirmacionem suam audiens aliquas civitates Alsacie a sediscedisse f , expedicionem illuc induxit et Sigefridum archi-1293.episcopum Coloniensem in eundem procinctum invitavit 1 .Cuius consilio et auxilio civitates perditas recuperavit etaliquos ibidem sibi rebelles captivos inde abduxit.
Huius eciam tempore recrudescit bellum inter Philippumregem Francie et Edwardum regem Anglie; unde rex Angliealiquos principes ad resistendum regi Francie prece et pre-cio sibi conciliat comitemque Flandrie 2 , ut idem cum ipsosenciat, invitat. Sed quibusdam a fide deficientibus, comesFlandrie a rege Francie captivus abducitur, et tota Flandriaeiusdem dominio mancipatur. Unde et procuratores regisFrancie per totam Flandriam paulo insolencius agere, domos
a) Ac (?) c. b) Gelrliendis c. c) convicitur c. d) Culpetum c. e) soletenus c.f) ita c.
1) Sifridus testis occurrit in charta Adolfi regis data ante Columba ~riam, Oct . 2-4. Bohmer , Reg. imp. nr. 165. 2) Guidonem .