Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
336
Einzelbild herunterladen
 

336 OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.

1219.inter mare et fluvium, ubi dulcis aqua inveniri non poterat ad potandum.Ipsi vero, sublatis tentoriis, fugam simulabant. Et cum processum fuisseta nostris ddeo, ut appareret adversarios directa fronte nolle confligere,capitanei nostri longum inierunt consilium, utrum procederent an redirent.Discors inter eos sententia fuit. Interim solute sunt acies preter illo-rum 3 quos in disciplina militari ligavit obedientia. Equites Cypri indextro cornu constituti erant 15 , Sarracenis incursum facientibus a latere.Timiditatem igitur 15 suam ostenderunt Italici pedites. Primique fugierunt.Post eos equites de diversis nationibus et quidam Hospitalarii 0 Sancti Io-liannis, legato Romane sedis et patriarcha, qui crucem baiulabat, multum,sed frustra 11 supplicantibus, ut subsisterent. Estus solis erat vehemens,pedites armorum pondere premebantur. Calorem auxit labor vie, et quisecum vinum detulerant, in angustia e biberunt illud purum propter de-fectum aque. Hiis omnibus concurrentibus, qui subsistentes se defen-derunt et post primitivos fugientes anhelo cursu terga dederant, extinctisunt, sine vulneribus corruentes. Rex vero cum Templariis et domoTheutonicoium et Hospitalariis Sancti Iohannis, Francigenis, de Hollan-diaf, de Werthe 1 ', de Sarreburge, de Cestrie comitibus, GaltherofT Ber-toldi, Pisanis aliisque militibus impetum persequentium sustinuit. Rexigne Greco fere conbustus fuit. Hii omnes pro muro fuerunt fugientibus.Quotiens facies suas ostendebant hostibus 11 , illi fugierunt. Quando verogradatim revertebantur, ictus et tela sustinuerant inimicorum. Captisunt in illa defensione christianitatis electus Belvacensis et frater eiuscamerarius regis 15 Francie et 1 filius eius, frater Andegavensis episcopi,cum Iohanne de Archis 11 , viro nobili et valde strennuo, Heinricus deUlme 1 et alii multi, qui trucidati sunt et in captivitatem ducti. Tem-plarii triginta tres capti vel occisi sunt cum marescalco Hospitalis SanctiIohannis et quibusdam aliis eiusdem domus. Nec evasit sine dampnodomus Theutonicorum. Milieia Templi, que prima solet esse in congressu,ultima fuit in regressu. Unde cum ad fossatum nostrum novissimarediret, foris substitit, ut anteriores intra menia quantum possibile fuitreduceret 111 . Persecutores ad captivos deducendos et spolia colligendatandem redierunt; sicut intelleximus postmodum a Sarraeeno, quingenta 3capita Christianorum soldano presentantes. Meror nostros occupavit, sednulla desperatio. Pro certo enim habemus, quod pena peccati fuithaec castigatio, et minus erat in pena, quam exigeret culpa, ipso tem-ler.3, l. perante vindictam, qui dicit animae peccatrici: Tu fornicata es cumamatoribus plurimis, tamen revertere ad me, et ego suscipiam te. Con-stat autem nobis, quod in precipua sua milieia luctuosa sibi dampnasustinuerunt increduli. Sane miserator Dominus, qui non oblivisciturmisereri, nec continebit in ira misericordias suas, qui in tribulationepeccata dimittit, luctum nostram convertit in gaudium et merorem 0 inleticiam. Nam soldanus unum de captivis nostris mittens, de pace veltreuga nobiscum tractare cepit. In quo tractatu fossatum nostrum etmunitiones alias reparavimus P. Interim nautae christianitatis proditoreset cum eis peregrini plurimi, magis se ipsos amantes quam fratribuscompatientes, ante tempus consueti passagii agonistas Cln-isti in summo

a) ordinem i. L. b) superscr. c. c) hospitalii c. d) fustra c. e) a. sitis c.f) Collandia, de AYertia, de Salesburch, de Cestria. L g) Waltero Bernardi L.h) totiens add. E.; deest etiam G. L. i) bis scriptum c. k) Arci L. 1) Ulma L.m) intra menia nostra r. L. n) quinquaginta Ecc. L. o) mororem corr. mero-rem c. p) alacriter r. L.