334 OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.
1219 . et conceptum, quem sine peccato vixisse, prophetam et plus quamprophetam profitentur, cecos illuminasse, leprosos mundasse, mortuossuscitasse, firmiter asserunt; verbum et spiritum Dei et vivum ad celosascendisse credunt. Unde quando tempore treugarum sapientes ipsorumIherosolimam ascendebant, codices ewangeliorum sibi postulabant ex-hiberi et osculabantur et venerabantur propter munditiam legis, quamAmo. i, 26 . Christus docuit, et maxime propter ewangelium Luce: Missus estangelus Oabriel, quod litterati inter eos sepius repetunt et retractant.Lex autem eorum, quam diabolo dictante ministerio Sergii monachi etapostate ac lieretici Machometus Sarracenus dedit Arabice scriptam,a gladio cepit, in gladio tenetur et in gladio terminabitur. Macho-metus iste illitteratus fuit, sicut ipse profitetur in Alchorano suo, etque prenominatus hereticus dictavit, iste promulgavit et per commina-tiones observari statuit. Luxuriosus enim fuit et bellicosus, ideoquede inmunditia et vanitate legem statuit, quam carnaliter viventes inparte voluptatis firmiter observant. Et sicut legem nostram veritas etmunditia muniunt, ita errorem ipsorum timor mundanus et humanusac voluptas carnalis firmissime custodiunt.
Mart. 31 . 11. In die palmarum anni prescripti inimici nostri multa comminatione
multotiens [premissa 8 ], quod se ipsos vel nos omnes una die perderent,collecto terribili et innumerabili exercitu equitum et peditum, irrueruntsuper nos, undique fossatum nostrum invadentes, et maxime pontemTemplariorum et ducis Austrie, quem ipse cum Theutonicis defenderestuduit. Hostes cum electis militibus suis de equis descendentes, cumChristianis atrociter pugnaverunt. Ceciderunt hinc inde mortui et vul-nerati multi. Tandem prevaluerunt adeo, quodb pontem ascendentespartem eius conbusserunt. Dux Austrie precepit suis, ut ponte relictoaditum darent instantibus; sed intrare non presumpserunt propter mili-tiam nostram, que acies suas ordinaverat in subsidium munitionesdefendentium. Mulieres aquam et lapides, vinum et panes bellatoribusnostris intrepide ministrabant, orationi sacerdotes insistebant, vulnerasauciatorum ligantes ac benedicentes. Eo die c non est nobis datumspatium gestandi alias palmas quam balistas et arcus cum sagittis,lanceis, clipeis et galeis. Adeo instabant et vexabant atrociter qui con-venerant ad perdendum nos studio liberande civitatis ab ortu solis usquead horam fere decimam. Tandem defatigati retraxerunt se cum dampnomaximo.
12. Instabat iam passagium vernale. Recessurus erat dux Austrie, quiper annum et dimidium Christo fideliter militaverat, princeps devotioneplenus, humilitate, obedientia, largitate 13 ; qui preter alios sumptus innu-merabiles, quos in negotiis bellicis ac privatis elemosinis fecerat, domuTheutonicorum sex milia e marcarum argenti vel amplius ad conparan-dum predium creditur contulisse. In Kalendis Maii magna multitudoperegrinorum cepit recedere, nobis in summo periculo relictis. Sed mi-sericors et benignus Pater noster, dux et propugnator noster, protectorsperantium in se, cui facile est in paucis sicut in multis vincere, nonpermisit incredulos simul in nos irruere, donec novi recentesque peregrinicum copioso succursu supervenirent; copia victualium et equorum nutudivino \transmissa fidelium collectionem letificavit. Instaurato itaque
a) ita A. G. et Ecc., ubi multotiens deest. b) quo c. c) die pro palmis balistasgessimus et arcus, pro ramis arborum lanceas et giadios cum clipeis tulimus A.d) 1. Deo gratus A. e) superscr. c.