OLIVERI RELATIO DE EXPEDITIONE DAMIATINA.
331
evadere potuerunt. Sicut enim olim Egyptii in aquis vehementibus 1213.maris Rubri sic in Nilo submersi sunt circiter ad mille quingentorumnumerum, sicut a Sarracenis postea didicimus. Sane in festo sanctiDemetrii, qui frater uterinus beati Dyonisii fuisse dicitur, summo Oct. 26.diluculo castra Hospitaliorum a invaserunt hostes et modicum dampnumnobis inferentes, per expeditos equites nostros fugati sunt ad pontem,quem procul a nobis in superiori parte fluminis construxerant, etibidem interempti sunt ad numerum quingentorum, sicut a transfugisintelleximus.
7. Porro, quia multib de populo Christiano placuerunt Domino,necesse fuit, ut temptatio probaret eos. Ionas pro angustia tempestatisin mare missus et ventre piscis conclusus probatus rediit ad aridam;apostolus triplici naufragio tribulatus evasit: populus Domini, premissotriduano ieiunio, quod clerus in pane et aqua servavit obedienter, etmultis processionibus ordinatis, d venerabili domino Pelagio Albauensiepiscopo, apostolice sedis legato, temptari meruit. Nam in vigiliasancti Andreae apostoli media nocte intumuerunt fluctus maris crescentes Nov. 29.et excursum terribilem facientes usque ad castra fidelium, ab alia partefluvius 0 inundans nos occupavit incautos. Natabant tentoria, perieruntcibaria, pisces fluviales et marini se quasi nichil timentes cubiculisingerebant, quos manibus nostris cepimus, quibus tamen deliciis carerevoluimus, et nisi consilio Spiritus Sancti ante provisum fuisset in fos-sato, quod tamen in alios usus factum fuerat, mare coniunctum fluminihomines cum iumentis, naves cum armis et victualibus detraxisset adhostes, nec tamen hoc periculum evaserunt quatuor coccones, super
quos edifieata fuerunt propugnacula ad capiendam civitatem, qui unoimpetu eum quinta navi, que inter eos herebat, ad oppositam ripamvi ventorum precipitati, ante oculos nostros sunt igne Greco combusti.Pepercit Dominus operibus Fresonumd et Theutonicorum, quibus turriscapta fuerat; naves onerariae, que in portu maris stabant, ruptisrepente funibus perierunt. Duravit liec tempestas per triduum con-tinuum. Quo elapso, Dominus, qui consolatus est nos in tribulationenostra, imperavit ventis et mari e , stare faciens ipsum a fervore suo.
Invasit preterea multos de exercitu quedam pestis, contra quam phisicinullam ex arte sua medelam invenire poterant. Dolor repentinus pedesinvasit et crura f , et coniunctim caro corrupta gimgyvasS et dentesobduxit, masticandi auferens potentiam. Tibias quoque terribilis nigredofuscavit. Et sic longo tractu doloris afflicti, plurimi cum multa patientiamigraverunt ad Dominum. Quidam autem usque ad tempus vernaledurantes, benefitio caloris liberati evaserunt.
8. Post dictam tempestatem naves parabantur ad transitum fluminis;que cum magno periculo sursum ascendentes, inter civitatem et turremcaptam machinis et igne Greco cum iaculis plurimum sunt inpedite.
Unde accidit, ut una navis Templariorum, vi torrentis rapta, properipam civitatis preeipitaretur ad hostes. Qui cum barbatis •* et uncisferreis ipsam inpugnaverunt diutius, ignem Grecum cum lapidibus de-super de turribus proicientes. Sed cum sic prevalere non possent propterdefensorum audatiam, certatim navim ascendentes, precipites in eam
a) Templariorum L. b) q. Christiani populi multitudo Deo placere probabatur,liuiusmodi flagello meruit castigari. In vigilia L. c) fluminis c. L. d) Fr. etTh. laboribus quibus in capienda civitate desudaverant L. e) m. et reddita estBerenitas L. f) iuncturas crurium L. g) ginguias L. h) barbottis L.