CHRONICI RHYTHM. COLONIENSIS FRAGMENTA. 313
Vidi pontifices tres una Coloniensi,
Cesaris artifices >, Maguntino, Treverensi,
Magnates, proceres simul abiurare rapinas,
50 Ad leges veteres pacis reparare ruinas;
Urbis Agrippine quod novit sala 2 repleta.
Sed celeri fine fuit hec iuracio spreta.
Dum per prelatos nec abit mercatio tuta,
Est male versatos raptorum turba secuta.
55 Aurifer et Rhenus, speculo crescente, rapinisFit cito tam plenus, quod nec modus est neque finis.Postea legatus Hugo 3 pape veneratusHos obiurgatus, culpam pandendo reatus,
Monstrat precisos a papa talia nisos,
60 Concordes visos absolvit obinde 8 recisos.
Pontifices dictos facit abiurare rapinas,
Et sic astrictos monet inde timere ruinas.
Qui dum discessit, morbus radice recrescit;
Pax patrie cessit, iterata rapina virescit.
65 Fiunt peiora, dum sperantur meliora,
Omnibus absque mora; multos nudat brevis hora,
Et non maiores tantum, sed et inferioresFiunt raptores; corrumpunt crimina mores.
Post hec adveniens rex Richardus, sapienter70 Tollere vim cupiens, nequiens regnare potenter,Invocat auxilium pape, quod spiritualemExercens gladium iuvet illo materialem.
Mandat papa volens, magnos vetat atque pusillosVectigale, dolens magis excommunicat illos.
75 Que licet est lata sententia seu publicata,
Est occultata, ne sint ea visa vetata,
Clue dedit et prestat assisia non moderata,
Qua ius b infestat res publica fitque gravata.
Si presul scisset, quod abinde fuere futura80 Pessima, pressisset hanc, nec esset nocitura 0 ;
Et quotcumque malis dedit et confert alimenta,[Dum fuejrat talis exactio, dat nocumenta.
5 .
Quo 4 [poci]us potuit eius sapiencia victisParcere, cum potuit signis nocuisse relictis,
Pseudo permisit tamen has d habitare scabinosPartim, dimisit (?) nimis illos esse lupinos.
a) ita c. b) Quamvis ed. c) nocititura c. d) bis scriptitm, sed alterum dei. c.
1) i. e. electores f 2) Sala palatium est episcopi Coloniae . D. 3) Annis1251—1260. in his partibus versatus est; Lacomblet II, p, 376. 485.4) De rebus a. 1260. sermo est; v. Hagen v . 1223 sqq.
1257 .
1260.