CHRONICI RHYTHM. COLONIENSIS FRAGMENTA. 305
Demon letatur, animabus et insidiatur;
Mucro fatigatur, nec sangwine Mars saciatur;
Corpus lassatur, animus non debilitatur;
Quo magis erratur telis, cor plus animatur.
45 Mane rebellatur pueris, fundis iaculatur,
Inde balistatur, accursus utrimque minaturHorrida; pulsatur tandem campana; paraturQuivis ad arma; datur locus equitibus; rubricaturHerba, cruore satur tellus, paciens lacrimatur.
50 Is ferit, ille terit, alius predam sibi querit;
Hic secat, iste necat, hunc ensis fulgure cecat;
Is punctare vetat, acer ictibus ille monetat;
Iste ruit stultus, non ceditur alter inultus.
Sincopat 3 liic lj partus dolor, alter apocopat 1 artus.55 Saucius iste cadit, alium truncatio radit.
Unus iners capitur, redit alter, honore potitur.
Sic sunt per plana certamina cotthidiana.
Insuper insultus facit ad fossata tumultus.
Obsistunt cives, pariter cum paupere dives.
60 Hostes aptatis reprimuntur ad yma rotatis.
Ex urbis parte probat in dubio bene marteSe Limburgensis Walrami iugiter ensis 2 .
Sed pater Henricus fuit urbi dux inimicus.
Insidias illi dum tendunt sicut Achilli65 Hostes, perque dolum cupiunt hunc perdere solum,Vulnera ter dena capit ultra sanguine plenaEt redit incaptus; sed obit vexillifer aptusDe Mons intrepidus, raucinus 3 ei c quoque fidus,Quem doluit multum cecidisse, licet satis ultum.
70 Inter burgenses non comparo tela vel enses.
Qui plus duxerunt, omnes laudes meruerunt,Officium quivis dum perficit utile civisEt pro communi re ceu sibi proficit uni.
Dum sic cinguntur per et hostica tela premuntur,75 Agrippinenses dant larga stipendia; mensesPer multos igitur exactio crebra subitur.
Armis insistunt laici Suevisque resistunt.
Ad Regem celi se vertunt corde fideliClerus, matrone cum tota religione.
a) hic et sequens versus in margine suppleti. b) hec corr. hic c. c) et ed.
1) Syncopare et apocopare medicorum videntur esse verba de membrispraecidendis vel amputandis. D. 2) Cf. C/iron. reg. cont. II, suprap. 177. Patrem Heinricum Philippus a. demum 1206. ‘in gratiam sus-cepit’, ib., supra p. 179. 3) Idem quod rocinus, runcinus, esse videtur,
equus, Gallice ‘roncin’; v. Ducange V, p. 826.
20