CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. V. A. 1246.
289
siliginis nonnisi pro tribus solidis venderetur, cum in rureplus solveretur». Cuius statuti eos penituit, cum viderentmagnam populi afflictionem, quia propter idem statutumannona Coloniam non adducebatur b .
Eodem tempore domnus arcliiepiscopus Coloniensis etMoguntinensis iuxta Herbipolim conveniunt 0 et lantgraviumThuringie ibidem presentem eligunt in regem, prefigentescuriam regiam apud Frankinvort d in festo Iacobi sequente, 25.Quo cum veniret rex electus et arcliiepiscopi predicti cummultis aliis episcopis, invenerunt illic Conradum, filiumimperatoris depositi, olim electum in regem, qui se ibidemipsis opposuit. Hesitante autem exercitu utriusque partisper aliquot dies hinc inde, tandem in die Oswaldi congressi Au,. a.sunt, scilicet Nonis Augusti, et Conradus, filius imperatoris,victus aufugit, plus quam quadringentis militibus de suaparte captivatis, quorum multos Coloniensis archiepiscopussecum abduxit captivos. Argentinensis episcopus 1 in redituab eodem triumpho quedam castra imperatoris devicit etevertit. Conradus, filius imperatoris depositi, paulo post-quam victus est, duxit in coniugem filiam 2 ducis Bavarie.
Mense lanuario Theodoricus comes de Hosteden iuvenismoritur. Cui succedit Fridericus, eiusdem patruus, prepo-situs Sancte Marie de Gradibus; qui tamen divino nutumotus pridie Kal. Maii 3 comitatum de Hosteden et nobilecastrum de Are 4 cum omnibus attinentiis contulit et obtulitSancto Petro, ut archiepiscopus Coloniensis ea in perpetuumpossideat absolute.
Dominus papa de camera sua misit decem milia mar-carum novo regi assignandas ante victoriam habitam apudFrankenvort e . Item post victoriam misit quindecim miliamarcarum, que apud Leodium deposite sunt f aliquanto tem-pore, ut inde rex largitiones faceret principibus et militibuset vires regni sui firmaret.
Eodem anno hyemali tempore ultra solitum Rhenusplurimum exundavit. Circa idem tempus dux Austrie 5cum rege Bohemie 6 dimicavit; ibi victor existens, circiterducentos milites captivavit®. Idem dux circa mensem Iunium
a) solveret DI. 2. b) Coloniae non amovebatur D 2. c) convenerunt DI.d) Franckfort D 2. Sequentia inde ab in festo usque ad habitam apud Franckenvortdes. D 2. e) Franekevort DI. f) erant D 2. g) captivat D2.
1) Heinvieus. A. 2) Elisabetham, filiam Ottonis. A. 3) F. dipL
Friderici comitis ap. Kremer, c Ahadem. Beitr. z. Giilch-Bergischen Gesch
II } p. 257. Dies b . Quirini , quo datum est diploma, in dioecesi Colo-
niensi non in d. 30. m. Martii, sed in eundem diem mensis sequentis
incidit . C. 4) Altenahr. 5) Fiidericus II. A. 6) Wenceslao 11,
cognomento Ottocaro. A.
19