Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
247
Einzelbild herunterladen
 

CHKONICA EEGIA COLONIENSIS. CONT.III. A. 1218. 247

Recensio I. et II.

occupavit incautos; natabant tentoria, perierunt cybaria, et nisi fossa- Oliv.tum [extitisset 8 ], quod ad muniendum se fecerant, homines cumiumentis, naves cum armis et victualibus detraxisset ad hostes. Nectamen hoc periculum evaserunt quatuor eoccones**, super quos edifieatafuerant propugnacula ad capiendam civitatem, qui uno impetu cumquinta navi, quae inter eos herebat, ad oppositam ripam vi ventorumprecipitati, ante oculos eorum sunt igne Greco conbusti. Post dictamtempestatem naves parabantur ad transitum fluminis; quae cum magnopericulo sursum ascendentes, inter civitatem 0 et turrim captam machinis det igne Greco et iaculis plurimum sunt inpeditae. Unde accidit, utuna navis Templariorum vi torrentis rapta e , prope ripam civitatis pre-cipitaretur ad hostes; qui cum barbotis et uncis ferreis inpugnaverunteam diutius, ignem Grecum eum lapidibus desuper proicientes de turribus.

Et cum sic prevalere non possent propter defensorum audatiam, certatimnavem ascendentes, precipites in eam f descenderunt» ad Templarios.

Unde, cum diutius pugnaretur, tandem navis perforata, sive ab hostibussive a fidelibus incertum est, profundum petiit, submergens Egyptioscum cliristianis, adeo ut vix summitas mali appareret super aquas.Exinde pontem hostes reparantes, aperturam adeo reliquerunt angustam,ut naves fidelium sine periculo transire non possent. Unde Theu-tonici et 1 ' Fresones' indignati, auxiliante Deo pontem viriliter in-vaserunt. Pauciores autem viri quam decem de gente predicta contraomnem fortitudinem Babiloniorum pontem ascendentes, fregerunt eun-dem, et sic cum quatuor navibus, super quas pons erat, fundatus, reversisunt cum triumpho, liberam viam et apertam sursum velificantibus relin-quentes. His ita gestis, Sarraceni periculum quod eis imminebat atten-dentes, ripam eis oppositam fossatis et argillosa materia cum propugna-culis ligneis altis munierunt, machinas et petrarias locantes ibidem.

Per fluvium autem navium emersionesh fecerunt cum palis infixis gur-giti, transeundi eis spem auferentes. Nichilominus apostolicae sedislegatus desiderium bonum habens obsidendi civitatem, naves superiuscongregatas urgebat ad transitum. Unde coccones propugnaculis etcastellulis, viris etim armatis muniti, Christo duce predictas naviumemersionesevaserunt. Hostes vero dissimulato metu tres ordinesarmatorum stationi* contraposuerunt, ictibus lapidum et telorum plurimiseos vexantes. Sane nocte sanctae Agathae virginis Deus innovans virtutis Febr. 5.suae miracula, tantum pavorem soldano Babylonis 1 et satrapis eius in-cussit, ut, relictis castris, ignorantibus etiam Egyptiis, quos ad resisten-dum ordinaverat, in sola fuga spem poneret. Quidam apostata, quimulto tempore legem Christianorum transgressus cum soldano militaverat,stans in m ripa clamabat Gallicj n legato, re g i et aliis fugam eorumnuntians. Itaque fugientibus Egyptiis, christiani 0 certatim etalacriter absque omni impedimento hostium et sanguinis inpensa trans-ierunt; et sic per gyrum ac firmiter obsessa est civitas. Direptasunt etiam fugientium tentoria et universae naves cum plurim is spoliis.

Post hec adveniente CoradinoP rege cum Alapinis et magna multitudine,

a) extitisset supplevit P.; deest in codd.; nisi . . ante provisum fuisset in fossato 01.

b) coggones Cl. c) civ. in margine eadem manu suppi. B X, ubi et deest.

d) machinis et des. Cl. 2. e) ripa Cl. 2. f) eas corr. eam B 1. g) descen-dentes codd. h) deest Cl. i) Frisones Cl. 2. k) inmers. 01. 1) navium

nostrarum add. 01. m) deest C2. n) in margine suppi. Bl, o) Christi (71.2.p) Corodino Cl.

1 ) Malek al Kamel.