CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. III. A. 1203. 207
Recensio I. et II.
nostris, qui navigio potenter instabant, prope muros navi-bus applicatis, scalas muris acclinantes, intraverunt cumvirtuoso impetu civitatem, 30 turribus lucri factis a iuxtaquantitatem atturbati b ; et de civitate non modicum combus-serunt. Nostri quoque suos per terram facientes insultus,scalis similiter muro appositis, suas super muros posueruntbanerias et vexilla. Minitores vero muros inferius sub-cavantes, unam turrim straverunt. Tunc imperator, civitatisincendio et nostris insidiis undique coartatus, constituitad portas singulas, quae ad campos exitum faciebant, tur-mas militum non paucorum, ut nos circumquaque assilirentet invasos involverent et truncarent. Econtra nos similiternostras ordinavimus pugnas, comes Flandrensis* cum suis,ego quoque cum meis, uterque in suo cuneo consistens.Fecimus autem custodiam, et equitavimus ordinate et con-iuncti contra prelium nobis contrarium, eos adeo appro-pinquantes, quod eorum sagittarii et balistarii trahebantin nos, nostri quoque in ipsos. Cum ipsi viderent nosmagnanimos esse et constantes, ordinate procedere et seriatim,et nos non posse faciliter expugnari vel corrumpi, ipsi valdeperterriti et confusi cedentes nobis, non ausi fuerunt Deigratia dimicare nobiscum. Et sciatis, quod non fuimus intoto exercitu nostro plures quam quingenti c milites et toti-dem equites, sariantes non d habuimus plures quam duo emilia peditum; maior enim pars statuebatur ad ingenianostra conservanda. Videntes f autem eos fugere et abire,noluimus insequi, ne forte per eorum dolos et insidias ex-ercitui nostro et bellicis machinis nostris vel turribus, quasVeneti ceperant, dampnum inferrent. Imperator vero rediensnocte ad palacium suum, asseruit se in crastino pugnaturumnobiscum. Eadem autem nocte media imperator latenteraufugit. Die vero Iovis%, sicut imperator promiserat, de- im-buimus pariter dimicare. In crastino Deo cooperante fuitcivitas reddita nobis, et tunc fuerunt 8 dies completi acivitatis obsidione. Tunc vero Tirsacus imperator et im-peratrix, uxor eius, videlicet soror regis Ungariae, qui diuin horrore carceris tenti fuerant et inclusi, nobis gratiasmultimodas referentes, mandaverunt, quod per Dei gratiamet nostrum auxilium fuerant a carcere liberati, et quoddecus imperii rehabebant, et nos in crastino veniremus inpalacium tamquam in nostrum cum filio suo diu, desiderato;
*) B[alduinns] add. 02.
a) fractis 5 1. 01. 2. b) atrebati M.; sed neutrum intelligo. c) ducenti M.
d) deest C2. e) undecim G 2. f) Hec videntes Clj Nos vero vid. M. g) Io-hannis miro sane errore P.