Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
204
Einzelbild herunterladen
 

204 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. III. A. 1203.

He censio I. et II.

ditione, quod apud Constantinopolim moram nullatenus fa-cerent ultra mensem, nisi voluntate sua propria morarentur.Responsum est eis, quod brevis [morae 3 ] mentio publicatanon erat nobis necessaria, quia Greci nos minus formidarent,si brevis morae spacium presciretur; attamen impetraverunta nobis, ut de mora solius mensis eis securitas prestareturin palam; et ita factum est. Quo facto, iuvenis imperatorpromisit nobis, quod toti exercitui nostro per annum victualialargiretur integrum et quod 10 milia militum ad annum bSanctae Terrae succursum ad sumptus 0 suos haberet; pro-misit enim, quamdiu viveret ad stipendia sua se in TerraSancta 500 milites habiturum, et quod duci Veneti 100 miliamarcarum argenti et totidem exercitui nostro erogaret.Quibus compositis et communi utilitate <l concessis, navesnostras conscendimus e , dehinc ad portum Bucceaviae octavodie applicantes; ab eo loco 100 leuce Constantinopolimusque numerantur; a portu vero isto usque Constantinopolimper strictum mare et velociter currens transitur. Inde perillud fretum navigantes, transivimus Brachium sanctiGeorgii et portum f cepimus ad firmam terram versus Yco-nium, qui portus distat a Constantinopolim ima leuca. Ibi-dem stupuimus valde ammirantes super hoc, quod nemoamicorum, nemo parentum iuvenis imperatoris, qui nobiscumerat, seu aliquis nuncius eorum venit ad eum, qui ei statumConstantinopoli declararet. Non mora, imperator imperiumtenens duci Venetis, marchioni, comiti Mandrensi, comitiLudewico et nobis nuncios suos h destinavit. Nos vero secre-tum inter nos ineuntes consilium, diximus, quod imperatorisnuncios nullatenus audiremus, nisi prius se ab imperialiscathedra deponeret maiestatis, aliter ipsum vel eius nunciosnequaquam auscultaremus. Nolebamus 1 enim, quod Grecinos muneribus attemptarent vel mollirent. Interim impera-toris exercitus in littore nobis opposito paratus erat nobistransitum inhibere, ostendens animositatis ymaginem pre-liandi nobiscum. Quod videntes, ad peccatorum nostrorumcucurrimus confessionem, in Dei solum misericordia con-fidentes. Postea nostras ordinavimus pugnas; deinde nosomnes armati intravimus naves usarias et galeidas, quaevasa navigio apta 200 numero fuerunt preter naviculas etbargas. Cum vero Deo ducente ultra fuimus applicati,omnes Greci, qui convenerant ut transitum nobis impedirent,ita Dei gratia a nobis elongarunt, quod aliquem eorum

a) ita M; deest codd. b) annuum? c) sumptos 5 1. 2. d) voluntate M.e) coucendimus 5 1. 2. Cl. 2. f) per portum 51. g) Venetiae M. h) deest C 2.i) nos add. (71.