202 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. III. A. 1203.
Jiecensio I. codd, C.
sedis ecclesie Romane legato. Ibi etiam lantgravius Ottoniregi fidelitatem, quam pridem fecerat, iteravit et confirmavit,presentibus omnibus qui tunc aderant principibus.
Ipso anno mortuus est Herimannus Monasteriensis episco-pus, et facta est a dissensio pro electione; nam priores et ministe-riales elegerunt Ottonem, maioris ecclesiae Bremensis prepo-situm, comites autem et liberi ipsisque attinentes abbatem deClaolt 1 elegerunt. Cum autem id sopiri non posset, appella-verunt Coloniam ad audientiam cardinalis, ut eius iudicio eorumcausa terminaretur. Habito igitur conflictu in ecclesia sanctiPantaleonis, ubi tunc cardinalis erat et archiepiscopus Colo-niensis et multi principes convenerant b , scilicet duxLovanie 0et Adolfus comes de Scobuinburch necnon episcopus d Os-naburgensis e - 2 et alii principes quam plures, allegationibushabitis utrimque f , cum terminari ipsum negotium non posset,appellaverunt ad audientiam summi pontificis tali modo, ut eneuter eorum in res et bona episcopii manus mitteret; inquo conventu excommunicavit cardinalis episcopum Maged-burgensem 11 - 3 et Bremensem 4 , eo quod contraria sentirentregi Ottoni contra preceptum apostolici.
Eodem anno Constantinopolim, a Constantino Magnoconstructa et 1 semper insuperabilis existens, capitur 5 . Con-stantinus enim imperator quondam a beato Silvestro bapti-zatus, Romam cum tota Italia beato Petro et successoribuseius tradidit 6 et in Grccia urbem nominis sui Constanti-nopolim constituit, que prius Bizantium dicebatur, quamsedem Romani imperii et capud totius Orientis esse voluit.Successores etiam k eius imperatores edificiis 1 magnificis plu-ribus et divitiis eam replentes ornaverunt, reliquias quoque
Mecensio II. codd. B.
regem sollempniter consecratur. Ibi —• — elegerunt. Unde con-tinuo episcopatus diversis calamitatibus et miseriis pessundatur.
Eodem etiam anno Constantinopolim, a Constantino Magno con-structa, invaditur et capitur. Constantinus enim imperator quondam abeato Silvestro baptizatus, Romam cum tota Ytalia beato Petro et suc-cessoribus eius tradidit et in Greeia urbem nominis sui Constantino-polim constituit, que prius Bizantium dicebatur, quam sedem Romaniimperii et capud toeius Orientis ^ssf voluit. Hanc etiam divitiis replenset edificiis ornans, reliquias sanctorum apostolorum et aliorum sanctorumex diversis mundi partibus collectas illic reposuit.
a) deest C 1. b) conveniant Cl. c) Lovamiie Cl. d) deest (72. e) Osna-brukgensis Cl. f) utrumque Cl? 2? g) post suppi (72. h) Magelburgensem Cl.i) deest C 1 ? k) et (72. 1) deest C2.
1) Klaholz. 2) Gerhardus. 3) Ludolfum, 4) Harhoicum. 5) Haecad a. 1204. pertinere, satis constat , sed ante pascha gesta sunt. 6) Pri-vilegium falsum chronico inseruit Qnonachus S. Pantaleonis; supra p. 6.