176
CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1205.
mente in eos debachati sunt, ut etiam ipsum castrum Rodeusque ad murum interiorem totaliter igni consumpserint.Succiderunt et tiliam, que diversis edificiis mirabili structurain modum propugnaculi in altum latumque deducta, intuen-tibus quidem delectabile prestabat spectaculum, subtus eamvero ambulantibus vel sedentibus optabile prebebat umbra-sti. 8. culum. Bruno electus circa nativitatem sancte Marie cum600 militibus peditumque magna multitudine versus fluviumAre protendens, queque comitis de Hoinstadin a erant con-cremando, diripiendo acriter depopulatus est. Obsedit etcastrum cui Hart b vocabulum est, ubi quidam miles egregiusnomine Gisilbertus de Kerriclie lancea percussus interiit.Profectus inde, terram comitis Iuliacensis eque cedibus, ra-pinis et incendiis devastare cepit. Excidit et vineam, per-optimam sepem, torcular exussit. Unde comes idem quamplurimum indoluisse fertur, eo quod in locis illis rare habe-rentur vinee, et quod multo labore ac sumptu ipsa vineaexculta fuisset; a nonnullis vero accepto non modico argenti,domos villasque eorum inustas reliquit. Inde motis castrisNusiam pretergressus, in loco qui Bucholz Sancte Gerdrudis csepi. i 5 . appellatur fixit tentoria, postera die, scilicet post exaltationemsancte crucis, terram comitis de Gelre [intravit* 1 ], ipsumquecum ceteris sibi adversantibus aut ditioni sue subicere automnibus e modis disperdere molitus: cum ecce nuncii super-venientes, Philippum regem cum multitudine copiosa fluviumMosellam transisse atque in confinio Veronensis civitatis iamconsedisse, retulerunt. Unde infecto negotio Bruno electuscum suis quam celerius Coloniam reversus, intra f urbis meniaSepi. ii. se recepit. Philippus rex circa festum sancti Lamberticum palatino comite de Witlincbach s, duce Austrasie, duceBaioarie aliisque quam pluribus, cum exercitu 11 magno acnavium innumera multitudine, rogatu Adolfi archiepiscopiamicorum que suorum, partes inferiores iam quarto intravit,iniuriam predicti archiepiscopi pro expulsione ipsius ab epi-scopio in Colonia’ acrius vindicaturus ac insuper, si copiadetur, ipsam civitatem Coloniam’, utpote maiestatis ream,quippe de qua tam sibi quam multis ante se regibus oppro-bria multa illata fuisse conquerebatur, solotenus eversurus.Transito igitur fluvio Mosella, nullo sibi obsistente, Ander-nacum venit, inde predium regium Sinzeche Regiomagumquepreteriens, Veronam applicuit, [inter k ] quam et Coloniam 1ad duo fere miliaria protendens tabernacula, illic sese cumsuis transposuit. Ubi gratia recreandi exercitum aliquantis
i,
a) Hoinsthaden A 3 hoc loco, b) Nare A2. c) Gertrudis .<4.8. d) deest A2. S.e) omni A2. f) inter A 2. g) Witlinbacli A 2. h) hucusque Ao. i) Coi’ A 2.k) deest A2. 1) Coi’ A 2.